13 Divisus est Christus ? numquid Paulus crucifixus est pro vobis ? aut in nomine Pauli baptizati estis ?

14 Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium :

15 ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis.

16 Baptizavi autem et Stephan domum : ceterum nescio si quem alium baptizaverim.

17 Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare : non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.