24 Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium ? Sic currite ut comprehendatis.
25 Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant : nos autem incorruptam.
26 Ego igitur sic curro, non quasi in incertum : sic pugno, non quasi arem verberans :
27 sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo : ne forte cum aliis prdicaverim, ipse reprobus efficiar.