1 Accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum Ammon, et regnaret filius ejus pro eo.
2 Dixitque David : Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas : prstitit enim mihi pater ejus gratiam. Misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui. Qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon ut consolarentur Hanon,
3 dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon : Tu forsitan putas, quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur te : nec animadvertis quod ut explorent, et investigent, et scrutentur terram tuam, venerint ad te servi ejus.
4 Igitur Hanon pueros David decalvavit, et rasit, et prcidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes, et dimisit eos.
5 Qui cum abiissent, et hoc mandassent David, misit in occursum eorum (grandem enim contumeliam sustinuerant) et prcepit ut manerent in Jericho, donec cresceret barba eorum, et tunc reverterentur.
6 Videntes autem filii Ammon quod injuriam fecissent David, tam Hanon quam reliquus populus, miserunt mille talenta argenti, ut conducerent sibi de Mesopotamia, et de Syria Maacha, et de Soba currus et equites.
7 Conduxeruntque triginta duo millia curruum, et regem Maacha cum populo ejus. Qui cum venissent, castrametati sunt e regione Medaba. Filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad bellum.
8 Quod cum audisset David, misit Joab, et omnem exercitum virorum fortium :
9 egressique filii Ammon, direxerunt aciem juxta portam civitatis ; reges autem, qui ad auxilium ejus venerant, separatim in agro steterunt.
10 Igitur Joab, intelligens bellum ex adverso et post tergum contra se fieri, elegit viros fortissimos de universo Isral, et perrexit contra Syrum.
11 Reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui : et perrexerunt contra filios Ammon.
12 Dixitque : Si vicerit me Syrus, auxilio eris mihi : si autem superaverint te filii Ammon, ero tibi in prsidium.
13 Confortare, et agamus viriliter pro populo nostro, et pro urbibus Dei nostri : Dominus autem, quod in conspectu suo bonum est, faciet.
14 Perrexit ergo Joab et populus qui cum eo erat, contra Syrum ad prlium : et fugavit eos.
15 Porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus, ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem ejus, et ingressi sunt civitatem : reversusque est etiam Joab in Jerusalem.
16 Videns autem Syrus quod cecidisset coram Isral, misit nuntios, et adduxit Syrum, qui erat trans fluvium : Sophach autem princeps militi Adarezer erat dux eorum.
17 Quod cum nuntiatum esset David, congregavit universum Isral, et transivit Jordanem, irruitque in eos et direxit ex adverso aciem, illis contra pugnantibus.
18 Fugit autem Syrus Isral, et interfecit David de Syris septem millia curruum, et quadraginta millia peditum, et Sophach exercitus principem.
19 Videntes autem servi Adarezer se ab Isral esse superatos, transfugerunt ad David, et servierunt ei : noluitque ultra Syria auxilium prbere filiis Ammon.