1 Dixitque David : Hc est domus Dei, et hoc altare in holocaustum Israli.
2 Et prcepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Isral, et constituit ex eis latomos ad cdendos lapides et poliendos, ut dificaretur domus Dei.
3 Ferrum quoque plurimum ad clavos januarum, et ad commissuras atque juncturas, prparavit David : et ris pondus innumerabile.
4 Ligna quoque cedrina non poterant stimari, qu Sidonii et Tyrii deportaverant ad David.
5 Et dixit David : Solomon filius meus puer parvulus est et delicatus : domus autem, quam dificari volo Domino, talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur : prparabo ergo ei necessaria. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes prparavit impensas.
6 Vocavitque Salomonem filium suum, et prcepit ei ut dificaret domum Domino Deo Isral.
7 Dixitque David ad Salomonem : Fili mi, voluntatis me fuit ut dificarem domum nomini Domini Dei mei :
8 sed factus est sermo Domini ad me, dicens : Multum sanguinem effudisti, et plurima bella bellasti : non poteris dificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me :
9 filius qui nascetur tibi, erit vir quietissimus : faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum : et ob hanc causam Pacificus vocabitur : et pacem et otium dabo in Isral cunctis diebus ejus.
10 Ipse dificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero illi in patrem : firmaboque solium regni ejus super Isral in ternum.
11 Nunc ergo fili mi, sit Dominus tecum, et prosperare, et difica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te.
12 Det quoque Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Isral, et custodire legem Domini Dei tui.
13 Tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata et judicia qu prcepit Dominus Moysi ut doceret Isral. Confortare, et virilter age : ne timeas, neque paveas.
14 Ecce ego in paupertate mea prparavi impensas domus Domini, auri talenta centum millia, et argenti mille millia talentorum : ris vero et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine ; ligna et lapides prparavi ad universa impendia.
15 Habes quoque plurimos artifices, latomos, et cmentarios, artificesque lignorum, et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos,
16 in auro et argento et re et ferro, cujus non est numerus. Surge igitur et fac, et erit Dominus tecum.
17 Prcepit quoque David cunctis principibus Isral ut adjuvarent Salomonem filium suum :
18 Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit, et dederit vobis requiem per circuitum, et tradiderit omnes inimicos vestros in manus vestras, et subjecta sit terra coram Domino, et coram populo ejus.
19 Prbete igitur corda vestra et animas vestras, ut quratis Dominum Deum vestrum : et consurgite, et dificate sanctuarium Domino Deo, ut introducatur arca fderis Domini, et vasa Domino consecrata, in domum qu dificatur nomini Domini.