1 Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostr contrectaverunt de verbo vit :
2 et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis vitam ternam, qu erat apud Patrem, et apparuit nobis :
3 quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Jesu Christo.
4 Et hc scribimus vobis ut gaudeatis, et gaudium vestrum sit plenum.
5 Et hc est annuntiatio, quam audivimus ab eo, et annuntiamus vobis : quoniam Deus lux est, et tenebr in eo non sunt ull.
6 Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus.
7 Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato.
8 Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est.
9 Si confiteamur peccata nostra : fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate.
10 Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis.