1 Et vidit Jonathas quia tempus eum juvat, et elegit viros, et misit eos Romam statuere et renovare cum eis amicitiam :
2 et ad Spartiatas, et ad alia loca misit epistolas secundum eamdem formam :
3 et abierunt Romam, et intraverunt curiam, et dixerunt : Jonathas summus sacerdos, et gens Judorum miserunt nos, ut renovaremus amicitiam et societatem secundum pristinum.
4 Et dederunt illis epistolas ad ipsos per loca, ut deducerent eos in terram Juda cum pace.
5 Et hoc est exemplum epistolarum, quas scripsit Jonathas Spartiatis :
6 Jonathas summus sacerdos, et seniores gentis, et sacerdotes, et reliquus populus Judorum, Spartiatis fratribus salutem.
7 Jampridem miss erant epistol ad Oniam summum sacerdotem ab Ario, qui regnabat apud vos, quoniam estis fratres nostri, sicut rescriptum continet, quod subjectum est.
8 Et suscepit Onias virum, qui missus fuerat, cum honore : et accepit epistolas, in quibus significabatur de societate et amicitia.
9 Nos cum nullo horum indigeremus, habentes solatio sanctos libros, qui sunt in manibus nostris,
10 maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam, ne forte alieni efficiamur a vobis : multa enim tempora transierunt, ex quo misistis ad nos.
11 Nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus solemnibus, et ceteris, quibus oportet, memores sumus vestri in sacrificiis qu offerimus, et in observationibus, sicut fas est, et decet meminisse fratrum.
12 Ltamur itaque de gloria vestra.
13 Nos autem circumdederunt mult tribulationes, et multa prlia, et impugnaverunt nos reges qui sunt in circuitu nostro.
14 Noluimus ergo vobis molesti esse, neque ceteris sociis et amicis nostris in his prliis :
15 habuimus enim de clo auxilium, et liberati sumus nos, et humiliati sunt inimici nostri.
16 Elegimus itaque Numenium Antiochi filium, et Antipatrem Jasonis filium, et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam et societatem pristinam.
17 Mandavimus itaque eis ut veniant etiam ad vos, et salutent vos, et reddant vobis epistolas nostras de innovatione fraternitatis nostr.
18 Et nunc benefacietis respondentes nobis ad hc.
19 Et hoc est rescriptum epistolarum quod miserat Oni :
20 Arius rex Spartiatarum Oni sacerdoti magno salutem.
21 Inventum est in scriptura de Spartiatis, et Judis, quoniam sunt fratres, et quod sunt de genere Abraham.
22 Et nunc ex quo hc cognovimus, benefacitis scribentes nobis de pace vestra.
23 Sed et nos rescripsimus vobis : Pecora nostra, et possessiones nostr, vestr sunt : et vestr, nostr : mandavimus itaque hc nuntiari vobis.
24 Et audivit Jonathas quoniam regressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius, pugnare adversus eum :
25 et exiit ab Jerusalem, et occurrit eis in Amathite regione : non enim dederat eis spatium ut ingrederentur regionem ejus.
26 Et misit speculatores in castra eorum : et reversi renuntiaverunt quod constituunt supervenire illis nocte.
27 Cum occidisset autem sol, prcepit Jonathas suis vigilare, et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte : et posuit custodes per circuitum castrorum.
28 Et audierunt adversarii quod paratus est Jonathas cum suis in bello : et timuerunt, et formidaverunt in corde suo : et accenderunt focos in castris suis.
29 Jonathas autem, et qui cum eo erant, non cognoverunt usque mane : videbant autem luminaria ardentia,
30 et secutus est eos Jonathas, et non comprehendit eos : transierant enim flumen Eleutherum.
31 Et divertit Jonathas ad Arabas, qui vocantur Zabadi : et percussit eos, et accepit spolia eorum.
32 Et junxit, et venit Damascum, et perambulabat omnem regionem illam.
33 Simon autem exiit, et venit usque ad Ascalonem, et ad proxima prsidia : et declinavit in Joppen, et occupavit eam
34 (audivit enim quod vellent prsidium tradere partibus Demetrii), et posuit ibi custodes ut custodirent eam.
35 Et reversus est Jonathas, et convocavit seniores populi, et cogitavit cum eis dificare prsidia in Juda,
36 et dificare muros in Jerusalem, et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis, ut separaret eam a civitate, ut esset ipsa singulariter, et neque emant, neque vendant.
37 Et convenerunt ut dificarent civitatem : et cecidit murus qui erat super torrentem ab ortu solis, et reparavit eum, qui vocatur Caphetetha :
38 et Simon dificavit Adiada in Sephela, et munivit eam, et imposuit portas et seras.
39 Et cum cogitasset Tryphon regnare Asi, et assumere diadema, et extendere manum in Antiochum regem :
40 timens ne forte non permitteret eum Jonathas, sed pugnaret adversus eum, qurebat comprehendere eum, et occidere. Et exsurgens abiit in Bethsan.
41 Et exivit Jonathas obviam illi cum quadraginta millibus virorum electorum in prlium, et venit Bethsan.
42 Et vidit Tryphon quia venit Jonathas cum exercitu multo ut extenderet in eum manus : timuit,
43 et excepit eum cum honore, et commendavit eum omnibus amicis suis, et dedit ei munera : et prcepit exercitibus suis ut obedirent ei, sicut sibi.
44 Et dixit Jonath : Ut quid vexasti universum populum, cum bellum nobis non sit ?
45 et nunc remitte eos in domos suas : elige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi, et reliqua prsidia, et exercitum, et universos prpositos negotii : et conversus abibo : propterea enim veni.
46 Et credidit ei, et fecit sicut dixit : et dimisit exercitum, et abierunt in terram Juda.
47 Retinuit autem secum tria millia virorum : ex quibus remisit in Galilam duo millia : mille autem venerunt cum eo.
48 Ut autem intravit Ptolemaidam Jonathas, clauserunt portas civitatis Ptolemenses, et comprehenderunt eum : et omnes qui cum eo intraverant, gladio interfecerunt.
49 Et misit Tryphon exercitum et equites in Galilam et in campum magnum, ut perderent omnes socios Jonath.
50 At illi cum cognovissent quia comprehensus est Jonathas, et periit, et omnes qui cum eo erant, hortati sunt semetipsos, et exierunt parati in prlium.
51 Et videntes hi qui insecuti fuerant, quia pro anima res est illis, reversi sunt :
52 illi autem venerunt omnes cum pace in terram Juda. Et planxerunt Jonathan, et eos qui cum ipso fuerant, valde : et luxit Isral luctu magno.
53 Et qusierunt omnes gentes qu erant in circuitu eorum conterere eos : dixerunt enim :
54 Non habent principem et adjuvantem : nunc ergo expugnemus illos, et tollamus de hominibus memoriam eorum.