1 Et assumpsit Gorgias quinque millia virorum, et mille equites electos : et moverunt castra nocte,
2 ut applicarent ad castra Judorum, et percuterent eos subito : et filii, qui erant ex arce, erant illis duces.
3 Et audivit Judas, et surrexit ipse et potentes percutere virtutem exercituum regis, qui erant in Emmaum :
4 adhuc enim dispersus erat exercitus a castris.
5 Et venit Gorgias in castra Jud noctu, et neminem invenit : et qurebat eos in montibus, quoniam dixit : Fugiunt hi a nobis.
6 Et cum dies factus esset, apparuit Judas in campo cum tribus millibus virorum tantum, qui tegumenta et gladios non habebant :
7 et viderunt castra gentium valida, et loricatos et equitatus in circuitu eorum, et hi docti ad prlium.
8 Et ait Judas viris, qui secum erant : Ne timueritis multitudinem eorum, et impetum eorum ne formidetis.
9 Mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro, cum sequeretur eos Pharao cum exercitu multo.
10 Et nunc clamemus in clum : et miserebitur nostri Dominus, et memor erit testamenti patrum nostrorum, et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie :
11 et scient omnes gentes quia est qui redimat et liberet Isral.
12 Et elevaverunt alienigen oculos suos, et viderunt eos venientes ex adverso.
13 Et exierunt de castris in prlium, et tuba cecinerunt hi qui erant cum Juda.
14 Et congressi sunt : et contrit sunt gentes, et fugerunt in campum.
15 Novissimi autem omnes ceciderunt in gladio, et persecuti sunt eos usque Gezeron, et usque in campos Idum, et Azoti, et Jamni : et ceciderunt ex illis usque ad tria millia virorum.
16 Et reversus est Judas, et exercitus ejus sequens eum.
17 Dixitque ad populum : Non concupiscatis spolia : quia bellum contra nos est,
18 et Gorgias et exercitus ejus prope nos in monte : sed state nunc contra inimicos nostros, et expugnate eos, et sumetis postea spolia securi.
19 Et adhuc loquente Juda hc, ecce apparuit pars qudam prospiciens de monte.
20 Et vidit Gorgias quod in fugam conversi sunt sui, et succenderunt castra : fumus enim, qui videbatur, declarabat quod factum est.
21 Quibus illi conspectis timuerunt valde, aspicientes simul et Judam, et exercitum in campo paratum ad prlium.
22 Et fugerunt omnes in campum alienigenarum :
23 et Judas reversus est ad spolia castrorum, et acceperunt aurum multum, et argentum, et hyacinthinum, et purpuram marinam, et opes magnas.
24 Et conversi, hymnum canebant, et benedicebant Deum in clum, quoniam bonus est, quoniam in sculum misericordia ejus.
25 Et facta est salus magna in Isral in die illa.
26 Quicumque autem alienigenarum evaserunt, venerunt, et nuntiaverunt Lysi universa qu acciderant.
27 Quibus ille auditis, consternatus animo deficiebat : quod non qualia voluit, talia contigerunt in Isral, et qualia mandavit rex.
28 Et sequenti anno, congregavit Lysias virorum electorum sexaginta millia, et equitum quinque millia, ut debellaret eos.
29 Et venerunt in Judam, et castra posuerunt in Bethoron, et occurrit illis Judas cum decem millibus viris.
30 Et viderunt exercitum fortem, et oravit, et dixit : Benedictus es, salvator Isral, qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David, et tradidisti castra alienigenarum in manu Jonath filii Saul, et armigeri ejus.
31 Conclude exercitum istum in manu populi tui Isral, et confundantur in exercitu suo et equitibus.
32 Da illis formidinem, et tabefac audaciam virtutis eorum, et commoveantur contritione sua.
33 Dejice illos gladio diligentium te : et collaudent te omnes, qui noverunt nomen tuum, in hymnis.
34 Et commiserunt prlium : et ceciderunt de exercitu Lysi quinque millia virorum.
35 Videns autem Lysias fugam suorum, et Judorum audaciam, et quod parati sunt aut vivere, aut mori fortiter, abiit Antiochiam, et elegit milites, ut multiplicati rursus venirent in Judam.
36 Dixit autem Judas, et fratres ejus : Ecce contriti sunt inimici nostri : ascendamus nunc mundare sancta, et renovare.
37 Et congregatus est omnis exercitus, et ascenderunt in montem Sion.
38 Et viderunt sanctificationem desertam, et altare profanatum, et portas exustas, et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel in montibus, et pastophoria diruta.
39 Et sciderunt vestimenta sua, et planxerunt planctu magno, et imposuerunt cinerem super caput suum,
40 et ceciderunt in faciem super terram, et exclamaverunt tubis signorum, et clamaverunt in clum.
41 Tunc ordinavit Judas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in arce, donec emundarent sancta.
42 Et elegit sacerdotes sine macula, voluntatem habentes in lege Dei :
43 et mundaverunt sancta, et tulerunt lapides contaminationis in locum immundum.
44 Et cogitavit de altari holocaustorum, quod profanatum erat, quid de eo faceret.
45 Et incidit illis consilium bonum ut destruerent illud : ne forte illis esset in opprobrium, quia contaminaverunt illud gentes, et demoliti sunt illud.
46 Et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto, quoadusque veniret propheta, et responderet de eis.
47 Et acceperunt lapides integros secundum legem, et dificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius :
48 et dificaverunt sancta, et qu intra domum erant intrinsecus : et dem, et atria sanctificaverunt.
49 Et fecerunt vasa sancta nova, et intulerunt candelabrum, et altare incensorum, et mensam, in templum.
50 Et incensum posuerunt super altare, et accenderunt lucernas qu super candelabrum erant, et lucebant in templo.
51 Et posuerunt super mensam panes, et appenderunt vela, et consummaverunt omnia opera qu fecerant.
52 Et ante matutinum surrexerunt quinta et vigesima die mensis noni (hic est mensis Casleu) centesimi quadragesimi octavi anni :
53 et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum, quod fecerunt.
54 Secundum tempus et secundum diem in qua contaminaverunt illud gentes, in ipsa renovatum est in canticis, et citharis, et cinyris, et in cymbalis.
55 Et cecidit omnis populus in faciem, et adoraverunt, et benedixerunt in clum eum, qui prosperavit eis.
56 Et fecerunt dedicationem altaris diebus octo, et obtulerunt holocausta cum ltitia, et sacrificium salutaris et laudis.
57 Et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis, et dedicaverunt portas et pastophoria, et imposuerunt eis januas.
58 Et facta est ltitia in populo magna valde, et aversum est opprobrium gentium.
59 Et statuit Judas, et fratres ejus, et universa ecclesia Isral, ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vigesima die mensis Casleu, cum ltitia et gaudio.
60 Et dificaverunt in tempore illo montem Sion, et per circuitum muros altos et turres firmas, nequando venirent gentes, et conculcarent eum sicut antea fecerunt.
61 Et collocavit illic exercitum, ut servarent eum, et munivit eum ad custodiendum Bethsuram, ut haberet populus munitionem contra faciem Idum.