1 Anno centesimo quinquagesimo primo, exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma, et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam, et regnavit illic.
2 Et factum est, ut ingressus est domum regni patrum suorum, comprehendit exercitus Antiochum et Lysiam, ut adducerent eos ad eum.
3 Et res ei innotuit, et ait : Nolite mihi ostendere faciem eorum.
4 Et occidit eos exercitus. Et sedit Demetrius super sedem regni sui.
5 Et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Isral : et Alcimus dux eorum, qui volebat fieri sacerdos.
6 Et accusaverunt populum apud regem, dicentes : Perdidit Judas et fratres ejus omnes amicos tuos, et nos dispersit de terra nostra.
7 Nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat, et videat exterminium omne quod fecit nobis, et regionibus regis : et puniat omnes amicos ejus, et adjutores eorum.
8 Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui dominabatur trans flumen magnum in regno, et fidelem regi : et misit eum,
9 ut videret exterminium quod fecit Judas : sed et Alcimum impium constituit in sacerdotium, et mandavit ei facere ultionem in filios Isral.
10 Et surrexerunt, et venerunt cum exercitu magno in terram Juda : et miserunt nuntios, et locuti sunt ad Judam et ad fratres ejus verbis pacificis in dolo.
11 Et non intenderunt sermonibus eorum : viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno.
12 Et convenerunt ad Alcimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere qu justa sunt :
13 et primi, Assidi qui erant in filiis Isral : et exquirebant ab eis pacem.
14 Dixerunt enim : Homo sacerdos de semine Aaron venit ; non decipiet nos :
15 et locutus est cum eis verba pacifica, et juravit illis, dicens : Non inferemus vobis malum, neque amicis vestris.
16 Et crediderunt ei : et comprehendit ex eis sexaginta viros, et occidit eos in una die, secundum verbum quod scriptum est :
17 Carnes sanctorum tuorum, et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret.
18 Et incubuit timor et tremor in omnem populum : quia dixerunt : Non est veritas, et judicium in eis : transgressi sunt enim constitutum, et jusjurandum quod juraverunt.
19 Et movit Bacchides castra ab Jerusalem, et applicuit in Bethzecha : et misit, et comprehendit multos ex eis qui a se effugerant : et quosdam de populo mactavit, et in puteum magnum projecit.
20 Et commisit regionem Alcimo, et reliquit cum eo auxilium in adjutorium ipsi. Et abiit Bacchides ad regem :
21 et satis agebat Alcimus pro principatu sacerdotii sui :
22 et convenerunt ad eum omnes, qui perturbabant populum suum, et obtinuerunt terram Juda, et fecerunt plagam magnam in Isral.
23 Et vidit Judas omnia mala qu fecit Alcimus et qui cum eo erant filiis Isral, multo plus quam gentes :
24 et exiit in omnes fines Jud in circuitu, et fecit vindictam in viros desertores, et cessaverunt ultra exire in regionem.
25 Vidit autem Alcimus quod prvaluit Judas et qui cum eo erant, et cognovit quia non potest sustinere eos : et regressus est ad regem, et accusavit eos multis criminibus.
26 Et misit rex Nicanorem, unum ex principibus suis nobilioribus, qui erat inimicitias exercens contra Isral : et mandavit ei evertere populum.
27 Et venit Nicanor in Jerusalem cum exercitu magno, et misit ad Judam et ad fratres ejus verbis pacificis cum dolo,
28 dicens : Non sit pugna inter me et vos : veniam cum viris paucis, ut videam facies vestras cum pace.
29 Et venit ad Judam, et salutaverunt se invicem pacifice : et hostes parati erant rapere Judam.
30 Et innotuit sermo Jud quoniam cum dolo venerat ad eum : et conterritus est ab eo, et amplius noluit videre faciem ejus.
31 Et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium ejus : et exivit obviam Jud in pugnam juxta Capharsalama.
32 Et ceciderunt de Nicanoris exercitu fere quinque millia viri, et fugerunt in civitatem David.
33 Et post hc verba ascendit Nicanor in montem Sion : et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace, et demonstrare ei holocautomata, qu offerebantur pro rege.
34 Et irridens sprevit eos, et polluit : et locutus est superbe,
35 et juravit cum ira, dicens : Nisi traditus fuerit Judas et exercitus ejus in manus meas, continuo cum regressus fuero in pace, succendam domum istam. Et exiit cum ira magna.
36 Et intraverunt sacerdotes, et steterunt ante faciem altaris et templi, et flentes dixerunt :
37 Tu, Domine, elegisti domum istam ad invocandum nomen tuum in ea, ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo :
38 fac vindictam in homine isto et exercitu ejus, et cadant in gladio : memento blasphemias eorum, et ne dederis eis ut permaneant.
39 Et exiit Nicanor ab Jerusalem, et castra applicuit ad Bethoron : et occurrit illi exercitus Syri.
40 Et Judas applicuit in Adarsa cum tribus millibus viris : et oravit Judas, et dixit :
41 Qui missi erant a rege Sennacherib, Domine, quia blasphemaverunt te, exiit angelus, et percussit ex eis centum octoginta quinque millia :
42 sic contere exercitum istum in conspectu nostro hodie : et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua : et judica illum secundum malitiam illius.
43 Et commiserunt exercitus prlium tertiadecima die mensis Adar : et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus in prlio.
44 Ut autem vidit exercitus ejus quia cecidisset Nicanor, projecerunt arma sua, et fugerunt :
45 et persecuti sunt eos viam unius diei ab Adazer usquequo veniatur in Gazara, et tubis cecinerunt post eos cum significationibus :
46 et exierunt de omnibus castellis Jud in circuitu, et ventilabant eos cornibus, et convertebantur iterum ad eos, et ceciderunt omnes gladio, et non est relictus ex eis nec unus.
47 Et acceperunt spolia eorum in prdam : et caput Nicanoris amputaverunt, et dexteram ejus, quam extenderat superbe, et attulerunt, et suspenderunt contra Jerusalem.
48 Et ltatus est populus valde, et egerunt diem illam in ltitia magna.
49 Et constituit agi omnibus annis diem istam tertiadecima die mensis Adar.
50 Et siluit terra Juda dies paucos.