1 Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones,
2 sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite : ut in eo crescatis in salutem :
3 si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus.
4 Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum :
5 et ipsi tamquam lapides vivi superdificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum.
6 Propter quod continet Scriptura : Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum : et qui crediderit in eum, non confundetur.
7 Vobis igitur honor credentibus : non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt dificantes : hic factus est in caput anguli,
8 et lapis offensionis, et petra scandali, his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt.
9 Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis : ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.
10 Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei : qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.
11 Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, qu militant adversus animam,
12 conversationem vestram inter gentes habentes bonam : ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis.
13 Subjecti igitur estote omni human creatur propter Deum : sive regi quasi prcellenti :
14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum :
15 quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam :
16 quasi liberi, et non quasi velamen habentes maliti libertatem, sed sicut servi Dei.
17 Omnes honorate : fraternitatem diligite : Deum timete : regem honorificate.
18 Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.
19 Hc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet qui tristitias, patiens injuste.
20 Qu enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis ? sed si bene facientes patienter sustinetis, hc est gratia apud Deum.
21 In hoc enim vocati estis : quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus :
22 qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus :
23 qui cum malediceretur, non maledicebat : cum pateretur, non comminabatur : tradebat autem judicanti se injuste :
24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ; ut peccatis mortui, justiti vivamus : cujus livore sanatis estis.
25 Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum.