1 Factum est autem in diebus illis, congregaverunt Philisthiim agmina sua, ut prpararentur ad bellum contra Isral : dixitque Achis ad David : Sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in castris, tu et viri tui.
2 Dixitque David ad Achis : Nunc scies qu facturus est servus tuus. Et ait Achis ad David : Et ego custodem capitis mei ponam te cunctis diebus.
3 Samuel autem mortuus est, planxitque eum omnis Isral, et sepelierunt eum in Ramatha urbe sua. Et Saul abstulit magos et hariolos de terra.
4 Congregatique sunt Philisthiim, et venerunt, et castrametati sunt in Sunam : congregavit autem et Saul universum Isral, et venit in Gelbo.
5 Et vidit Saul castra Philisthiim, et timuit, et expavit cor ejus nimis.
6 Consuluitque Dominum, et non respondit ei neque per somnia, neque per sacerdotes, neque per prophetas.
7 Dixitque Saul servis suis : Qurite mihi mulierem habentem pythonem, et vadam ad eam, et sciscitabor per illam. Et dixerunt servi ejus ad eum : Est mulier pythonem habens in Endor.
8 Mutavit ergo habitum suum, vestitusque est aliis vestimentis, et abiit ipse, et duo viri cum eo : veneruntque ad mulierem nocte, et ait illi : Divina mihi in pythone, et suscita mihi quem dixero tibi.
9 Et ait mulier ad eum : Ecce, tu nosti quanta fecerit Saul, et quomodo eraserit magos et hariolos de terra : quare ergo insidiaris anim me, ut occidar ?
10 Et juravit ei Saul in Domino, dicens : Vivit Dominus, quia non eveniet tibi quidquam mali propter hanc rem.
11 Dixitque ei mulier : Quem suscitabo tibi ? Qui ait : Samuelem mihi suscita.
12 Cum autem vidisset mulier Samuelem, exclamavit voce magna, et dixit ad Saul : Quare imposuisti mihi ? tu es enim Saul.
13 Dixitque ei rex : Noli timere : quid vidisti ? Et ait mulier ad Saul : Deos vidi ascendentes de terra.
14 Dixitque ei : Qualis est forma ejus ? Qu ait : Vir senex ascendit, et ipse amictus est pallio. Et intellexit Saul quod Samuel esset, et inclinavit se super faciem suam in terra, et adoravit.
15 Dixit autem Samuel ad Saul : Quare inquietasti me ut suscitarer ? Et ait Saul : Coarctor nimis : siquidem Philisthiim pugnant adversum me, et Deus recessit a me, et exaudire me noluit neque in manu prophetarum, neque per somnia : vocavi ergo te, ut ostenderes mihi quid faciam.
16 Et ait Samuel : Quid interrogas me, cum Dominus recesserit a te, et transierit ad mulum tuum ?
17 Faciet enim tibi Dominus sicut locutus est in manu mea, et scindet regnum tuum de manu tua et dabit illud proximo tuo David :
18 quia non obedisti voci Domini, neque fecisti iram furoris ejus in Amalec : idcirco quod pateris, fecit tibi Dominus hodie.
19 Et dabit Dominus etiam Isral tecum in manus Philisthiim : cras autem tu et filii tui mecum eritis : sed et castra Isral tradet Dominus in manus Philisthiim.
20 Statimque Saul cecidit porrectus in terram : extimuerat enim verba Samuelis, et robur non erat in eo, quia non comederat panem tota die illa.
21 Ingressa est itaque mulier illa ad Saul (conturbatus enim erat valde), dixitque ad eum : Ecce obedivit ancilla tua voci tu, et posui animam meam in manu mea : et audivi sermones tuos, quos locutus es ad me.
22 Nunc igitur audi et tu vocem ancill tu, et ponam coram te buccellam panis, ut comedens convalescas, et possis iter agere.
23 Qui renuit, et ait : Non comedam. Cogerunt autem eum servi sui et mulier, et tandem audita voce eorum surrexit de terra, et sedit super lectum.
24 Mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo, et festinavit, et occidit eum : tollensque farinam, miscuit eam, et coxit azyma,
25 et posuit ante Saul et ante servos ejus. Qui cum comedissent, surrexerunt, et ambulaverunt per totam noctem illam.