1 Et factum est in diebus illis, convenerunt Philisthiim in pugnam : et egressus est Isral obviam Philisthiim in prlium, et castrametatus est juxta lapidem Adjutorii. Porro Philisthiim venerunt in Aphec,
2 et instruxerunt aciem contra Isral. Inito autem certamine, terga vertit Isral Philisthis : et csa sunt in illo certamine passim per agros, quasi quatuor millia virorum.
3 Et reversus est populus ad castra : dixeruntque majores natu de Isral : Quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthiim ? afferamus ad nos de Silo arcam fderis Domini, et veniat in medium nostri, ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum.
4 Misit ergo populus in Silo, et tulerunt inde arcam fderis Domini exercituum sedentis super cherubim : erantque duo filii Heli cum arca fderis Dei, Ophni et Phinees.
5 Cumque venisset arca fderis Domini in castra, vociferatus est omnis Isral clamore grandi, et personuit terra.
6 Et audierunt Philisthiim vocem clamoris, dixeruntque : Qunam est hc vox clamoris magni in castris Hebrorum ? Et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra.
7 Timueruntque Philisthiim, dicentes : Venit Deus in castra. Et ingemuerunt, dicentes :
8 V nobis : non enim fuit tanta exultatio heri et nudiustertius : v nobis. Quis nos salvabit de manu deorum sublimium istorum ? hi sunt dii, qui percusserunt gyptum omni plaga in deserto.
9 Confortamini, et estote viri, Philisthiim, ne serviatis Hebris, sicut et illi servierunt vobis : confortamini, et bellate.
10 Pugnaverunt ergo Philisthiim, et csus est Isral, et fugit unusquisque in tabernaculum suum : et facta est plaga magna nimis, et ceciderunt de Isral triginta millia peditum.
11 Et arca Dei capta est : duo quoque filii Heli mortui sunt, Ophni et Phinees.
12 Currens autem vir de Benjamin ex acie, venit in Silo in die illa, scissa veste, et conspersus pulvere caput.
13 Cumque ille venisset, Heli sedebat super sellam contra viam spectans. Erat enim cor ejus pavens pro arca Dei. Vir autem ille postquam ingressus est, nuntiavit urbi : et ululavit omnis civitas.
14 Et audivit Heli sonitum clamoris, dixitque : Quis est hic sonitus tumultus hujus ? At ille festinavit, et venit, et nuntiavit Heli.
15 Heli autem erat nonaginta et octo annorum, et oculi ejus caligaverant, et videre non poterat.
16 Et dixit ad Heli : Ego sum qui veni de prlio, et ego qui de acie fugi hodie. Cui ille ait : Quid actum est, fili mi ?
17 Respondens autem ille qui nuntiabat : Fugit, inquit, Isral coram Philisthiim, et ruina magna facta est in populo : insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees, et arca Dei capta est.
18 Cumque ille nominasset arcam Dei, cecidit de sella retrorsum juxta ostium, et fractis cervicibus mortuus est. Senex enim erat vir et grandvus : et ipse judicavit Isral quadraginta annis.
19 Nurus autem ejus, uxor Phinees, prgnans erat, vicinaque partui : et audito nuntio quod capta esset arca Dei, et mortuus esset socer suus et vir suus, incurvavit se et peperit : irruerant enim in eam dolores subiti.
20 In ipso autem momento mortis ejus, dixerunt ei qu stabant circa eam : Ne timeas, quia filium peperisti. Qu non respondit eis, neque animadvertit.
21 Et vocabit puerum Ichabod, dicens : Translata est gloria de Isral, quia capta est arca Dei, et pro socero suo et pro viro suo ;
22 et ait : Translata est gloria ab Isral, eo quod capta esset arca Dei.