10 Fecerunt ergo illi hoc modo : et tollentes duas vaccas qu lactabant vitulos, junxerunt ad plaustrum, vitulosque earum concluserunt domi.
11 Et posuerunt arcam Dei super plaustrum, et capsellam qu habebat mures aureos et similitudines anorum.
12 Ibant autem in directum vacc per viam qu ducit Bethsames, et itinere uno gradiebantur, pergentes et mugientes : et non declinabant neque ad dextram neque ad sinistram : sed et satrap Philisthiim sequebantur usque ad terminos Bethsames.
13 Porro Bethsamit metebant triticum in valle : et elevantes oculos suos, viderunt arcam, et gavisi sunt cum vidissent.
14 Et plaustrum venit in agrum Josue Bethsamit, et stetit ibi. Erat autem ibi lapis magnus, et conciderunt ligna plaustri, vaccasque imposuerunt super ea holocaustum Domino.
15 Levit autem deposuerunt arcam Dei, et capsellam qu erat juxta eam, in qua erant vasa aurea, et posuerunt super lapidem grandem. Viri autem Bethsamit obtulerunt holocausta, et immolaverunt victimas in die illa Domino.