1 Venerunt ergo viri Cariathiarim, et reduxerunt arcam Domini, et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa : Eleazarum autem filium ejus sanctificaverunt, ut custodiret arcam Domini.
2 Et factum est, ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies (erat quippe jam annus vigesimus), et requievit omnis domus Isral post Dominum.
3 Ait autem Samuel ad universam domum Isral, dicens : Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum, auferte deos alienos de medio vestri, Baalim et Astaroth : et prparate corda vestra Domino, et servite ei soli, et eruet vos de manu Philisthiim.
4 Abstulerunt ergo filii Isral Baalim et Astaroth, et servierunt Domino soli.
5 Dixit autem Samuel : Congregate universum Isral in Masphath, ut orem pro vobis Dominum.
6 Et convenerunt in Masphath : hauseruntque aquam, et effuderunt in conspectu Domini : et jejunaverunt in die illa atque dixerunt ibi : Peccavimus Domino. Judicavitque Samuel filios Isral in Masphath.
7 Et audierunt Philisthiim quod congregati essent filii Isral in Masphath, et ascenderunt satrap Philisthinorum ad Isral. Quod cum audissent filii Isral, timuerunt a facie Philisthinorum.
8 Dixeruntque ad Samuelem : Ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum, ut salvet nos de manu Philisthinorum.
9 Tulit autem Samuel agnum lactentem unum, et obtulit illum holocaustum integrum Domino : et clamavit Samuel ad Dominum pro Isral, et exaudivit eum Dominus.
10 Factum est autem, cum Samuel offerret holocaustum, Philisthiim iniere prlium contra Isral : intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthiim, et exterruit eos, et csi sunt a facie Isral.
11 Egressique viri Isral de Masphath, persecuti sunt Philisthos, et percusserunt eos usque ad locum qui erat subter Bethchar.
12 Tulit autem Samuel lapidem unum, et posuit eum inter Masphath et inter Sen : et vocavit nomen loci illius, Lapis adjutorii. Dixitque : Hucusque auxiliatus est nobis Dominus.
13 Et humiliati sunt Philisthiim, nec apposuerunt ultra ut venirent in terminos Isral. Facta est itaque manus Domini super Philisthos cunctis diebus Samuelis.
14 Et reddit sunt urbes quas tulerant Philisthiim ab Isral, Israli, ab Accaron usque Geth, et terminos suos : liberavitque Isral de manu Philisthinorum, eratque pax inter Isral et Amorrhum.
15 Judicabat quoque Samuel Isralem cunctis diebus vit su :
16 et ibat per singulos annos circuiens Bethel et Galgala et Masphath, et judicabat Isralem in supradictis locis.
17 Revertebaturque in Ramatha : ibi enim erat domus ejus, et ibi judicabat Isralem : dificavit etiam ibi altare Domino.