1 Fidelis sermo : si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.
2 Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem,
3 non vinolentum, non percussorem, sed modestum : non litigiosum, non cupidum, sed
4 su domui bene prpositum : filios habentem subditos cum omni castitate.
5 Si quis autem domui su presse nescit, quomodo ecclesi Dei diligentiam habebit ?
6 Non neophytum : ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli.
7 Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli.