1 Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dmoniorum,
2 in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam,
3 prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem.
4 Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur :
5 sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem.
6 Hc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bon doctrin, quam assecutus es.
7 Ineptas autem, et aniles fabulas devita : exerce autem teipsum ad pietatem.
8 Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est : pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vit, qu nunc est, et futur.
9 Fidelis sermo, et omni acceptione dignus.
10 In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium.
11 Prcipe hc, et doce.
12 Nemo adolescentiam tuam contemnat : sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate.
13 Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et doctrin.
14 Noli negligere gratiam, qu in te est, qu data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii.
15 Hc meditare, in his esto : ut profectus tuus manifestus sit omnibus.
16 Attende tibi, et doctrin : insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.