1 Tunc Salomon ait : Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine :
2 ego autem dificavi domum nomini ejus, ut habitaret ibi in perpetuum.
3 Et convertit rex faciem suam, et benedixit univers multitudini Isral (nam omnis turba stabat intenta), et ait :
4 Benedictus Dominus Deus Isral, qui quod locutus est David patri meo, opere complevit, dicens :
5 A die qua eduxi populum meum de terra gypti, non elegi civitatem de cunctis tribubus Isral ut dificaretur in ea domus nomini meo, neque elegi quemquam alium virum ut esset dux in populo Isral :
6 sed elegi Jerusalem ut sit nomen meum in ea, et elegi David ut constituerem eum super populum meum Isral.
7 Cumque fuisset voluntatis David patris mei ut dificaret domum nomini Domini Dei Isral,
8 dixit Dominus ad eum : Quia hc fuit voluntas tua, ut dificares domum nomini meo, bene quidem fecisti hujuscemodi habere voluntatem :
9 sed non tu dificabis domum : verum filius tuus, qui egredietur de lumbis tuis, ipse dificabit domum nomini meo.
10 Complevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat : et ego surrexi pro David patre meo, et sedi super thronum Isral, sicut locutus est Dominus : et dificavi domum nomini Domini Dei Isral.
11 Et posui in ea arcam in qua est pactum Domini quod pepigit cum filiis Isral.
12 Stetit ergo coram altari Domini ex adverso univers multitudinis Isral, et extendit manus suas.
13 Siquidem fecerat Salomon basim neam, et posuerat eam in medio basilic, habentem quinque cubitos longitudinis, et quinque cubitos latitudinis, et tres cubitos altitudinis : stetitque super eam, et deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Isral, et palmis in clum levatis,
14 ait : Domine Deus Isral, non est similis tui deus in clo et in terra : qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo :
15 qui prstitisti servo tuo David patri meo qucumque locutus fueras ei : et qu ore promiseras, opere complesti, sicut et prsens tempus probat.
16 Nunc ergo Domine Deus Isral, imple servo tuo patri meo David qucumque locutus es, dicens : Non deficiet ex te vir coram me, qui sedeat super thronum Isral : ita tamen si custodierint filii tui vias suas, et ambulaverint in lege mea, sicut et tu ambulasti coram me.
17 Et nunc Domine Deus Isral, firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David.
18 Ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terram ? si clum et cli clorum non te capiunt, quanto magis domus ista quam dificavi ?
19 Sed ad hoc tantum facta est, ut respicias orationem servi tui, et obsecrationem ejus, Domine Deus meus, et audias preces quas fundit famulus tuus coram te :
20 ut aperias oculos tuos super domum istam diebus ac noctibus, super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum,
21 et exaudires orationem quam servus tuus orat in eo : et exaudias preces famuli tui, et populi tui Isral. Quicumque oraverit in loco isto, exaudi de habitaculo tuo, id est, de clis, et propitiare.
22 Si peccaverit quispiam in proximum suum, et jurare contra eum paratus venerit, seque maledicto constrinxerit coram altari in domo ista :
23 tu audies de clo, et facies judicium servorum tuorum, ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium, et ulciscaris justum, retribuens ei secundum justitiam suam.
24 Si superatus fuerit populus tuus Isral ab inimicis (peccabunt enim tibi), et conversi egerint pnitentiam, et obsecraverint nomen tuum, et fuerint deprecati in loco isto,
25 tu exaudies de clo : et propitiare peccato populi tui Isral, et reduc eos in terram quam dedisti eis, et patribus eorum.
26 Si clauso clo pluvia non fluxerit propter peccata populi, et deprecati te fuerint in loco isto, et confessi nomini tuo, et conversi a peccatis suis, cum eos afflixeris,
27 exaudi de clo, Domine, et dimitte peccata servis tuis et populi tui Isral, et doce eos viam bonam, per quam ingrediantur : et da pluviam terr quam dedisti populo tuo ad possidendum.
28 Fames si orta fuerit in terra, et pestilentia, rugo, et aurugo, et locusta, et bruchus : et hostes, vastatis regionibus, portas obsederint civitatis, omnisque plaga et infirmitas presserit :
29 si quis de populo tuo Isral fuerit deprecatus, cognoscens plagam et infirmitatem suam, et expanderit manus suas in domo hac,
30 tu exaudies de clo, de sublimi scilicet habitaculo tuo : et propitiare, et redde unicuique secundum vias suas, quas nosti eum habere in corde suo (tu enim solus nosti corda filiorum hominum) :
31 ut timeant te, et ambulent in viis tuis cunctis diebus quibus vivunt super faciem terr quam dedisti patribus nostris.
32 Externum quoque, qui non est de populo tuo Isral, si venerit de terra longinqua propter nomen tuum magnum, et propter manum tuam robustam, et brachium tuum extentum, et adoraverit in loco isto,
33 tu exaudies de clo firmissimo habitaculo tuo, et facies cuncta pro quibus invocaverit te ille peregrinus : ut sciant omnes populi terr nomen tuum, et timeant te sicut populus tuus Isral, et cognoscant quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam dificavi.
34 Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos per viam in qua miseris eos, adorabunt te contra viam in qua civitas hc est, quam elegisti, et domus quam dificavi nomini tuo,
35 tu exaudies de clo preces eorum, et obsecrationem : et ulciscaris.
36 Si autem peccaverint tibi (neque enim est homo qui non peccet), et iratus fueris eis, et tradideris hostibus, et captivos duxerint eos in terram longinquam, vel certe qu juxta est,
37 et conversi in corde suo in terra ad quam captivi ducti fuerant, egerint pnitentiam, et deprecati te fuerint in terra captivitatis su, dicentes : Peccavimus : inique fecimus, injuste egimus :
38 et reversi fuerint ad te in toto corde suo, et in tota anima sua, in terra captivitatis su ad quam ducti sunt, adorabunt te contra viam terr su, quam dedisti patribus eorum, et urbis quam elegisti, et domus quam dificavi nomini tuo :
39 tu exaudies de clo, hoc est, de firmo habitaculo tuo, preces eorum : et facias judicium, et dimittas populo tuo, quamvis peccatori :
40 tu es enim Deus meus : aperiantur, quso, oculi tui, et aures tu intent sint ad orationem qu fit in loco isto.
41 Nunc igitur consurge, Domine Deus, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tu : sacerdotes tui, Domine Deus, induantur salutem, et sancti tui ltentur in bonis.
42 Domine Deus, ne averteris faciem christi tui : memento misericordiarum David servi tui.