1 [Audite verbum hoc, vacc pingues,qu estis in monte Samari,qu calumniam facitis egeniset confringitis pauperes ;qu dicitis dominis vestris : Afferte, et bibemus.
2 Juravit Dominus Deus in sancto suo,quia ecce dies venient super vos,et levabunt vos in contis,et reliquias vestras in ollis ferventibus.
3 Et per aperturas exibitis altera contra alteram,et projiciemini in Armon,dicit Dominus.]
4 [Venite ad Bethel, et impie agite ;ad Galgalam, et multiplicate prvaricationem :et afferte mane victimas vestras,tribus diebus decimas vestras.
5 Et sacrificate de fermentato laudem,et vocate voluntarias oblationes, et annuntiate ;sic enim voluistis, filii Isral,dicit Dominus Deus.
6 Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris,et indigentiam panum in omnibus locis vestris ;et non estis reversi ad me,dicit Dominus.
7 Ego quoque prohibui a vobis imbrem,cum adhuc tres menses superessent usque ad messem :et plui super unam civitatem,et super alteram civitatem non plui ;pars una compluta est,et pars super quam non plui, aruit.
8 Et venerunt du et tres civitates ad unam civitatemut biberent aquam, et non sunt satiat ;et non redistis ad me,dicit Dominus.
9 Percussi vos in vento urente, et in aurugine :multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum,oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca :et non redistis ad me,dicit Dominus.
10 Misi in vos mortem in via gypti ;percussi in gladio juvenes vestros,usque ad captivitatem equorum vestrorum,et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras :et non redistis ad me,dicit Dominus.
11 Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham,et facti estis quasi torris raptus ab incendio :et non redistis ad me,dicit Dominus.
12 Quapropter hc faciam tibi, Isral :postquam autem hc fecero tibi,prparare in occursum Dei tui, Isral.
13 Quia ecce formans montes,et creans ventum,et annuntians homini eloquium suum,faciens matutinam nebulam,et gradiens super excelsa terr :Dominus Deus exercituum nomen ejus.]