1 Et vidi : et ecce Agnus stabat supra montem Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor millia, habentes nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis.
2 Et audivi vocem de clo, tamquam vocem aquarum multarum, et tamquam vocem tonitrui magni : et vocem, quam audivi, sicut cithardorum citharizantium in citharis suis.
3 Et cantabant quasi canticum novum ante sedem, et ante quatuor animalia, et seniores : et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia, qui empti sunt de terra.
4 Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati : virgines enim sunt. Hi sequuntur Agnum quocumque ierit. Hi empti sunt ex hominibus primiti Deo, et Agno :
5 et in ore eorum non est inventum mendacium : sine macula enim sunt ante thronum Dei.
6 Et vidi alterum angelum volantem per medium cli, habentem Evangelium ternum, ut evangelizaret sedentibus super terram, et super omnem gentem, et tribum, et linguam, et populum :
7 dicens magna voce : Timete Dominum, et date illi honorem, quia venit hora judicii ejus : et adorate eum, qui fecit clum, et terram, mare, et fontes aquarum.
8 Et alius angelus secutus est dicens : Cecidit, cecidit Babylon illa magna : qu a vino ir fornicationis su potavit omnes gentes.
9 Et tertius angelus secutus est illos, dicens voce magna : Si quis adoraverit bestiam, et imaginem ejus, et acceperit caracterem in fronte sua, aut in manu sua :
10 et hic bibet de vino ir Dei, quod mistum est mero in calice ir ipsius, et cruciabitur igne, et sulphure in conspectu angelorum sanctorum, et ante conspectum Agni :
11 et fumus tormentorum eorum ascendet in scula sculorum : nec habent requiem die ac nocte, qui adoraverunt bestiam, et imaginem ejus, et si quis acceperit caracterem nominis ejus.
12 Hic patientia sanctorum est, qui custodiunt mandata Dei, et fidem Jesu.
13 Et audivi vocem de clo, dicentem mihi : Scribe : Beati mortui qui in Domino moriuntur. Amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis : opera enim illorum sequuntur illos.
14 Et vidi : et ecce nubem candidam, et super nubem sedentem similem Filio hominis, habentem in capite suo coronam auream, et in manu sua falcem acutam.
15 Et alius angelus exivit de templo, clamans voce magna ad sedentem super nubem : Mitte falcem tuam, et mete, quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terr.
16 Et misit qui sedebat super nubem, falcem suam in terram, et demessa est terra.
17 Et alius angelus exivit de templo, quod est in clo, habens et ipse falcem acutam.
18 Et alius angelus exivit de altari, qui habebat potestatem supra ignem : et clamavit voce magna ad eum qui habebat falcem acutam, dicens : Mitte falcem tuam acutam, et vindemia botros vine terr : quoniam matur sunt uv ejus.
19 Et misit angelus falcem suam acutam in terram, et vindemiavit vineam terr, et misit in lacum ir Dei magnum :
20 et calcatus est lacus extra civitatem, et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sexcenta.