1 Et vidi clum novum et terram novam. Primum enim clum, et prima terra abiit, et mare jam non est.
2 Et ego Joannes vidi sanctam civitatem Jerusalem novam descendentem de clo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo.
3 Et audivi vocem magnam de throno dicentem : Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus :
4 et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum : et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt.