25 Media autem nocte Paulus et Silas orantes, laudabant Deum : et audiebant eos qui in custodia erant.

26 Subito vero terrmotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia : et universorum vincula soluta sunt.

27 Expergefactus autem custos carceris, et videns januas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, stimans fugisse vinctos.

28 Clamavit autem Paulus voce magna, dicens : Nihil tibi mali feceris : universi enim hic sumus.

29 Petitoque lumine, introgressus est : et tremefactus procidit Paulo et Sil ad pedes :

30 et producens eos foras, ait : Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam ?

31 At illi dixerunt : Crede in Dominum Jesum, et salvus eris tu, et domus tua.

32 Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo ejus.

33 Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eorum : et baptizatus est ipse, et omnis domus ejus continuo.

34 Cumque perduxisset eos in domum suam, apposuit eis mensam, et ltatus est cum omni domo sua credens Deo.