1 Cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam, venerunt Thessalonicam, ubi erat synagoga Judorum.
2 Secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos, et per sabbata tria disserebat eis de Scripturis,
3 adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati, et resurgere a mortuis : et quia hic est Jesus Christus, quem ego annuntio vobis.
4 Et quidam ex eis crediderunt et adjuncti sunt Paulo et Sil : et de colentibus gentilibusque multitudo magna, et mulieres nobiles non pauc.
5 Zelantes autem Judi, assumentesque de vulgo viros quosdam malos, et turba facta, concitaverunt civitatem : et assistentes domui Jasonis qurebant eos producere in populum.
6 Et cum non invenissent eos, trahebant Jasonem et quosdam fratres ad principes civitatis, clamantes : Quoniam hi qui urbem concitant, et huc venerunt,
7 quos suscepit Jason, et hi omnes contra decreta Csaris faciunt, regem alium dicentes esse, Jesum.
8 Concitaverunt autem plebem et principes civitatis audientes hc.
9 Et accepta satisfactione a Jasone et a ceteris, dimiserunt eos.
10 Fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beram. Qui cum venissent, in synagogam Judorum introierunt.
11 Hi autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonic, qui susceperunt verbum cum omni aviditate, quotidie scrutantes Scripturas, si hc ita se haberent.
12 Et multi quidem crediderunt ex eis, et mulierum gentilium honestarum, et viri non pauci.
13 Cum autem cognovissent in Thessalonica Judi quia et Ber prdicatum est a Paulo verbum Dei, venerunt et illuc commoventes, et turbantes multitudinem.
14 Statimque tunc Paulum dimiserunt fratres, ut iret usque ad mare : Silas autem et Timotheus remanserunt ibi.
15 Qui autem deducebant Paulum, perduxerunt eum usque Athenas, et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum, profecti sunt.
16 Paulus autem cum Athenis eos exspectaret, incitabatur spiritus ejus in ipso, videns idololatri deditam civitatem.
17 Disputabat igitur in synagoga cum Judis et colentibus, et in foro, per omnes dies ad eos qui aderant.
18 Quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo, et quidam dicebant : Quid vult seminiverbius hic dicere ? Alii vero : Novorum dmoniorum videtur annuntiator esse : quia Jesum et resurrectionem annuntiabat eis.
19 Et apprehensum eum ad Areopagum duxerunt, dicentes : Possumus scire qu est hc nova, qu a te dicitur, doctrina ?
20 nova enim qudam infers auribus nostris : volumus ergo scire quidnam velint hc esse.
21 (Athenienses autem omnes, et adven hospites, ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi.)
22 Stans autem Paulus in medio Areopagi, ait : Viri Athenienses, per omnia quasi superstitiosiores vos video.
23 Prteriens enim, et videns simulacra vestra, inveni et aram in qua scriptum erat : Ignoto Deo. Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis.
24 Deus, qui fecit mundum, et omnia qu in eo sunt, hic cli et terr cum sit Dominus, non in manufactis templis habitat,
25 nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam, et inspirationem, et omnia :
26 fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terr, definiens statuta tempora, et terminos habitationis eorum,
27 qurere Deum si forte attrectent eum, aut inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum.
28 In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus : sicut et quidam vestrorum potarum dixerunt : Ipsius enim et genus sumus.
29 Genus ergo cum simus Dei, non debemus stimare auro, aut argento, aut lapidi, sculptur artis, et cogitationis hominis, divinum esse simile.
30 Et tempora quidem hujus ignoranti despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique pnitentiam agant,
31 eo quod statuit diem in quo judicaturus est orbem in quitate, in viro in quo statuit, fidem prbens omnibus, suscitans eum a mortuis.
32 Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt : Audiemus te de hoc iterum.
33 Sic Paulus exivit de medio eorum.
34 Quidam vero viri adhrentes ei, crediderunt : in quibus et Dionysius Areopagita, et mulier nomine Damaris, et alii cum eis.