44 Tabernaculum testimonii fuit cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit illis Deus loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam quam viderat.
45 Quod et induxerunt, suscipientes patres nostri cum Jesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David,
46 qui invenit gratiam ante Deum, et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Jacob.
47 Salomon autem dificavit illi domum.
48 Sed non Excelsus in manufactis habitat, sicut propheta dicit :
49 [Clum mihi sedes est :terra autem scabellum pedum meorum.Quam domum dificabitis mihi ? dicit Dominus :aut quis locus requietionis me est ?
50 Nonne manus mea fecit hc omnia ?]