21 Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis :
22 nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso :
23 si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod prdicatum est in universa creatura, qu sub clo est, cujus factus sum ego Paulus minister.