1 [Ego flos campi,et lilium convallium.
2 Sponsus Sicut lilium inter spinas,sic amica mea inter filias.
3 Sponsa Sicut malus inter ligna silvarum,sic dilectus meus inter filios.Sub umbra illius quem desideraveram sedi,et fructus ejus dulcis gutturi meo.
4 Introduxit me in cellam vinariam ;ordinavit in me caritatem.
5 Fulcite in me floribus,stipate me malis,quia amore langueo.
6 Lva ejus sub capite meo,et dextera illius amplexabitur me.
7 Sponsus Adjuro vos, fili Jerusalem,per capreas cervosque camporum,ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam,quoadusque ipsa velit.
8 Sponsa Vox dilecti mei ; ecce iste venit,saliens in montibus, transiliens colles.
9 Similis est dilectus meus capre,hinnuloque cervorum.En ipse stat post parietem nostrum,respiciens per fenestras,prospiciens per cancellos.
10 En dilectus meus loquitur mihi.Sponsus Surge, propera, amica mea,columba mea, formosa mea, et veni :
11 jam enim hiems transiit ;imber abiit, et recessit.
12 Flores apparuerunt in terra nostra ;tempus putationis advenit :vox turturis audita est in terra nostra ;
13 ficus protulit grossos suos ;vine florentes dederunt odorem suum.Surge, amica mea, speciosa mea, et veni :
14 columba mea, in foraminibus petr, in caverna maceri,ostende mihi faciem tuam,sonet vox tua in auribus meis :vox enim tua dulcis, et facies tua decora.
15 Sponsa Capite nobis vulpes parvulasqu demoliuntur vineas :nam vinea nostra floruit.
16 Dilectus meus mihi, et ego illi,qui pascitur inter lilia,
17 donec aspiret dies, et inclinentur umbr.Revertere ; similis esto, dilecte mi, capre,hinnuloque cervorum super montes Bether.]