1 [ Sponsa Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum,ut pascatur in hortis, et lilia colligat.
2 Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi,qui pascitur inter lilia.
3 Sponsus Pulchra es, amica mea ;suavis, et decora sicut Jerusalem ;terribilis ut castrorum acies ordinata.
4 Averte oculos tuos a me,quia ipsi me avolare fecerunt.Capilli tui sicut grex caprarumqu apparuerunt de Galaad.
5 Dentes tui sicut grex oviumqu ascenderunt de lavacro :omnes gemellis ftibus,et sterilis non est in eis.
6 Sicut cortex mali punici, sic gen tu,absque occultis tuis.
7 Sexaginta sunt regin, et octoginta concubin,et adolescentularum non est numerus.
8 Una est columba mea, perfecta mea,una est matris su, electa genetrici su.Viderunt eam fili, et beatissimam prdicaverunt ;regin et concubin, et laudaverunt eam.
9 Qu est ista qu progreditur quasi aurora consurgens,pulchra ut luna, electa ut sol,terribilis ut castrorum acies ordinata ?
10 Sponsa Descendi in hortum nucum,ut viderem poma convallium,et inspicerem si floruisset vinea,et germinassent mala punica.
11 Nescivi : anima mea conturbavit me,propter quadrigas Aminadab.
12 Chorus Revertere, revertere, Sulamitis !revertere, revertere ut intueamur te.]