1 [Quis mihi det te fratrem meum,sugentem ubera matris me,ut inveniam te foris, et deosculer te,et jam me nemo despiciat ?
2 Apprehendam te, et ducam in domum matris me :ibi me docebis,et dabo tibi poculum ex vino condito,et mustum malorum granatorum meorum.
3 Lva ejus sub capite meo,et dextera illius amplexabitur me.
4 Sponsus Adjuro vos, fili Jerusalem,ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam,donec ipsa velit.
5 Chorus Qu est ista qu ascendit de deserto, deliciis affluens,innixa super dilectum suum ?Sponsus Sub arbore malo suscitavi te ;ibi corrupta est mater tua,ibi violata est genitrix tua.
6 Sponsa Pone me ut signaculum super cor tuum,ut signaculum super brachium tuum,quia fortis est ut mors dilectio,dura sicut infernus mulatio :lampades ejus lampades ignis atque flammarum.
7 Aqu mult non potuerunt extinguere caritatem,nec flumina obruent illam.Si dederit homo omnem substantiam domus su pro dilectione,quasi nihil despiciet eam.
8 Chorus Fratrum Soror nostra parva,et ubera non habet ;quid faciemus sorori nostrin die quando alloquenda est ?
9 Si murus est,dificemus super eum propugnacula argentea ;si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.
10 Sponsa Ego murus, et ubera mea sicut turris,ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens.
11 Chorus Fratrum Vinea fuit pacifico in ea qu habet populos :tradidit eam custodibus ;vir affert pro fructu ejus mille argenteos.
12 Sponsa Vinea mea coram me est.Mille tui pacifici,et ducenti his qui custodiunt fructus ejus.
13 Sponsus Qu habitas in hortis, amici auscultant ;fac me audire vocem tuam.
14 Sponsa Fuge, dilecte mi, et assimilare capre,hinnuloque cervorum super montes aromatum.]