1 Baltassar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille : et unusquisque secundum suam bibebat tatem.
2 Prcepit ergo jam temulentus ut afferrentur vasa aurea et argentea, qu asportaverat Nabuchodonosor pater ejus de templo, quod fuit in Ierusalem, ut biberent in eis rex, et optimates ejus, uxoresque ejus, et concubin.
3 Tunc allata sunt vasa aurea, et argentea, qu asportaverat de templo, quod fuerat in Ierusalem : et biberunt in eis rex, et optimates ejus, uxores et concubin illius.
4 Bibebant vinum, et laudabant deos suos aureos et argenteos, reos, ferreos, ligneosque et lapideos.
5 In eadem hora apparuerunt digiti, quasi manus hominis scribentis contra candelabrum in superficie parietis aul regi : et rex aspiciebat articulos manus scribentis.
6 Tunc facies regis commutata est, et cogitationes ejus conturbabant eum : et compages renum ejus solvebantur, et genua ejus ad se invicem collidebantur.
7 Exclamavit itaque rex fortiter ut introducerent magos, Chaldos, et aruspices. Et proloquens rex ait sapientibus Babylonis : Quicumque legerit scripturam hanc, et interpretationem ejus manifestam mihi fecerit, purpura vestietur, et torquem auream habebit in collo, et tertius in regno meo erit.
8 Tunc ingressi omnes sapientes regis non potuerunt nec scripturam legere, nec interpretationem indicare regi.
9 Unde rex Baltassar satis conturbatus est, et vultus illius immutatus est ; sed et optimates ejus turbabantur.
10 Regina autem pro re, qu acciderat regi et optimatibus ejus, domum convivii ingressa est : et proloquens ait : Rex, in ternum vive ! non te conturbent cogitationes tu, neque facies tua immutetur.
11 Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet in se, et in diebus patris tui scientia et sapientia invent sunt in eo : nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum, incantatorum, Chaldorum, et aruspicum constituit eum, pater, inquam, tuus, o rex :
12 quia spiritus amplior, et prudentia, intelligentiaque et interpretatio somniorum, et ostensio secretorum, ac solutio ligatorum invent sunt in eo, hoc est in Daniele : cui rex posuit nomen Baltassar. Nunc itaque Daniel vocetur, et interpretationem narrabit.
13 Igitur introductus est Daniel coram rege : ad quem prfatus rex ait : Tu es Daniel de filiis captivitatis Jud, quem adduxit pater meus rex de Juda ?
14 audivi de te, quoniam spiritum deorum habeas, et scientia, intelligentiaque ac sapientia ampliores invent sunt in te.
15 Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes magi, ut scripturam hanc legerent, et interpretationem ejus indicarent mihi : et nequiverunt sensum hujus sermonis edicere.
16 Porro ego audivi de te, quod possis obscura interpretari, et ligata dissolvere : si ergo vales scripturam legere, et interpretationem ejus indicare mihi, purpura vestieris, et torquem auream circa collum tuum habebis, et tertius in regno meo princeps eris.
17 Ad qu respondens Daniel, ait coram rege : Munera tua sint tibi, et dona domus tu alteri da : scripturam autem legam tibi, rex, et interpretationem ejus ostendam tibi.
18 O rex, Deus altissimus regnum et magnificentiam, gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo.
19 Et propter magnificentiam, quam dederat ei, universi populi, tribus, et lingu tremebant, et metuebant eum : quos volebat, interficiebat : et quos volebat, percutiebat : et quos volebat, exaltabat : et quos volebat, humiliabat.
20 Quando autem elevatum est cor ejus, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria ejus ablata est :
21 et a filiis hominum ejectus est, sed et cor ejus cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio ejus : fnum quoque ut bos comedebat, et rore cli corpus ejus infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Altissimus in regno hominum, et quemcumque voluerit, suscitabit super illud.
22 Tu quoque, filius ejus Baltassar, non humiliasti cor tuum, cum scires hc omnia :
23 sed adversum Dominatorem cli elevatus es : et vasa domus ejus allata sunt coram te, et tu, et optimates tui, et uxores tu, et concubin tu vinum bibistis in eis : deos quoque argenteos, et aureos, et reos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti : porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti.
24 Idcirco ab eo missus est articulus manus, qu scripsit hoc quod exaratum est.
25 Hc est autem scriptura, qu digesta est : Mane, Thecel, Phares.
26 Et hc est interpretatio sermonis. Mane : numeravit Deus regnum tuum, et complevit illud.
27 Thecel : appensus es in statera, et inventus es minus habens.
28 Phares : divisum est regnum tuum, et datum est Medis, et Persis.
29 Tunc, jubente rege, indutus est Daniel purpura, et circumdata est torques aurea collo ejus : et prdicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo.
30 Eadem nocte interfectus est Baltassar rex Chaldus.
31 Et Darius Medus successit in regnum, annos natus sexaginta duos.