1 Hc est benedictio, qua benedixit Moyses, homo Dei, filiis Isral ante mortem suam.
2 Et ait : [Dominus de Sinai venit,et de Seir ortus est nobis :apparuit de monte Pharan,et cum eo sanctorum millia.In dextera ejus ignea lex.
3 Dilexit populos,omnes sancti in manu illius sunt :et qui appropinquant pedibus ejus,accipient de doctrina illius.
4 Legem prcepit nobis Moyses,hreditatem multitudinis Jacob.
5 Erit apud rectissimum rex,congregatis principibus populi cum tribubus Isral.
6 Vivat Ruben, et non moriatur,et sit parvus in numero.]
7 Hc est Jud benedicio : [Audi, Domine, vocem Jud,et ad populum suum introduc eum :manus ejus pugnabunt pro eo,et adjutor illius contra adversarios ejus erit.]
8 Levi quoque ait : [Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo,quem probasti in tentatione,et judicasti ad aquas contradictionis.
9 Qui dixit patri suo et matri su : Nescio vos :et fratribus suis : Ignoro vos :et nescierunt filios suos.Hi custodierunt eloquium tuum,et pactum tuum servaverunt.
10 Judicia tua, o Jacob,et legem tuam, o Isral :ponent thymiama in furore tuo,et holocaustum super altare tuum.
11 Benedic, Domine, fortitudini ejus :et opera manuum illius suscipe.Percute dorsa inimicorum ejus :et qui oderunt eum, non consurgant.]
12 Et Benjamin ait : [Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo :quasi in thalamo tota die morabitur,et inter humeros illius requiescet.]
13 Joseph quoque ait : [De benedictione Domini terra ejus,de pomis cli, et rore, atque abysso subjacente.
14 De pomis fructuum solis ac lun,
15 de vertice antiquorum montium,de pomis collium ternorum :
16 et de frugibus terr, et de plenitudine ejus.Benedictio illius qui apparuit in rubo,veniat super caput Joseph,et super verticem nazari inter fratres suos.
17 Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus,cornua rhinocerotis cornua illius :in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terr.H sunt multitudines Ephraim :et hc millia Manasse.]
18 Et Zabulon ait : [Ltare, Zabulon, in exitu tuo,et Issachar in tabernaculis tuis.
19 Populos vocabunt ad montem :ibi immolabunt victimas justiti.Qui inundationem maris quasi lac sugent,et thesauros absconditos arenarum.]
20 Et Gad ait : [Benedictus in latitudine Gad :quasi leo requievit,cepitque brachium et verticem.
21 Et vidit principatum suum,quod in parte sua doctor esset repositus :qui fuit cum principibus populi,et fecit justitias Domini,et judicium suum cum Isral.]
22 Dan quoque ait : [Dan catulus leonis, fluet largiter de Basan.]
23 Et Nephthali dixit : [Nephthali abundantia perfruetur,et plenus erit benedictionibus Domini :mare et meridiem possidebit.]
24 Aser quoque ait : [Benedictus in filiis Aser,sit placens fratribus suis,et tingat in oleo pedem suum :
25 ferrum et s calceamentum ejus.Sicut dies juventutis tu, ita et senectus tua.
26 Non est deus alius ut Deus rectissimi,ascensor cli, auxiliator tuus.Magnificentia ejus discurrunt nubes,
27 habitaculum ejus sursum,et subter brachia sempiternaejiciet a facie tua inimicum,dicetque : Conterere.
28 Habitabit Isral confidenter, et solus.Oculus Jacob in terra frumenti et vini,clique caligabunt rore.
29 Beatus es tu, Isral :quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino ?Scutum auxilii tui,et gladius glori tu :negabunt te inimici tui,et tu eorum colla calcabis.]