1 [Ne temere quid loquaris,neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo.Deus enim in clo, et tu super terram ;idcirco sint pauci sermones tui.
2 Multas curas sequuntur somnia,et in multis sermonibus invenietur stultitia.
3 Si quid vovisti Deo,ne moreris reddere :displicet enim ei infidelis et stulta promissio,sed quodcumque voveris redde :
4 multoque melius est non vovere,quam post votum promissa non reddere.
5 Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam,neque dicas coram angelo :Non est providentia :ne forte iratus Deus contra sermones tuosdissipet cuncta opera manuum tuarum.
6 Ubi multa sunt somnia,plurim sunt vanitates, et sermones innumeri ;tu vero Deum time.]
7 [Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia,et subverti justitiam in provincia,non mireris super hoc negotio :quia excelso excelsior est alius,et super hos quoque eminentiores sunt alii ;
8 et insuper univers terr rex imperat servienti.
9 Avarus non implebitur pecunia,et qui amat divitias fructum non capiet ex eis ;et hoc ergo vanitas.
10 Ubi mult sunt opes,multi et qui comedunt eas.Et quid prodest possessori,nisi quod cernit divitias oculis suis ?
11 Dulcis est somnus operanti,sive parum sive multum comedat ;saturitas autem divitis non sinit eum dormire.]
12 [Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole :diviti conservat in malum domini sui.
13 Pereunt enim in afflictione pessima :generavit filium qui in summa egestate erit.
14 Sicut egressus est nudus de utero matris su, sic revertetur,et nihil auferet secum de labore suo.
15 Miserabilis prorsus infirmitas :quomodo venit, sic revertetur.Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum ?
16 cunctis diebus vit su comedit in tenebris,et in curis multis, et in rumna atque tristitia.]
17 [Hoc itaque visum est mihi bonum,ut comedat quis et bibat,et fruatur ltitia ex labore suoquo laboravit ipse sub sole,numero dierum vit suquos dedit ei Deus ;et hc est pars illius.
18 Et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam,potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis,et fruatur parte sua, et ltetur de labore suo :hoc est donum Dei.
19 Non enim satis recordabitur dierum vit su,eo quod Deus occupet deliciis cor ejus.]