1 Jamque venerat mensis septimus, et erant filii Isral in civitatibus suis : congregatus est ergo populus quasi vir unus in Jerusalem.
2 Et surrexit Josue filius Josedec, et fratres ejus sacerdotes, et Zorobabel filius Salathiel, et fratres ejus, et dificaverunt altare Dei Isral ut offerrent in eo holocautomata, sicut scriptum est in lege Moysi viri Dei.
3 Collocaverunt autem altare Dei super bases suas, deterrentibus eos per circuitum populis terrarum : et obtulerunt super illud holocaustum Domino mane et vespere.
4 Feceruntque solemnitatem tabernaculorum, sicut scriptum est, et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum prceptum opus diei in die suo.
5 Et post hc holocaustum juge, tam in calendis quam in universis solemnitatibus Domini qu erant consecrat, et in omnibus in quibus ultro offerebatur munus Domino.
6 A primo die mensis septimi cperunt offerre holocaustum Domino : porro templum Dei nondum fundatum erat.
7 Dederunt autem pecunias latomis et cmentariis : cibum quoque, et potum, et oleum Sidoniis Tyriisque, ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Joppe, juxta quod prceperat Cyrus rex Persarum eis.
8 Anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Jerusalem, mense secundo, cperunt Zorobabel filius Salathiel, et Josue filius Josedec, et reliqui de fratribus eorum sacerdotes, et Levit, et omnes qui venerant de captivitate in Jerusalem, et constituerunt Levitas a viginti annis et supra, ut urgerent opus Domini.
9 Stetitque Josue et filii ejus et fratres ejus, Cedmihel et filii ejus, et filii Juda, quasi vir unus, ut instarent super eos qui faciebant opus in templo Dei : filii Henadad, et filii eorum, et fratres eorum Levit.
10 Fundato igitur a cmentariis templo Domini, steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis, et Levit filii Asaph in cymbalis, ut laudarent Deum per manus David regis Isral.
11 Et concinebant in hymnis, et confessione Domino : Quoniam bonus, quoniam in ternum misericordia ejus super Isral. Omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum, eo quod fundatum esset templum Domini.
12 Plurimi etiam de sacerdotibus et Levitis, et principes patrum, et seniores, qui viderant templum prius cum fundatum esset, et hoc templum, in oculis eorum, flebant voce magna : et multi vociferantes in ltitia, elevabant vocem.
13 Nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris ltantium, et vocem fletus populi : commistim enim populus vociferabatur clamore magno, et vox audiebatur procul.