1 Rex vero Assuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias :
2 cujus fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum :
3 et quomodo Mardochus judaici generis secundus a rege Assuero fuerit, et magnus apud Judos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, qurens bona populo suo, et loquens ea qu ad pacem seminis sui pertinerent.
4 Dixitque Mardochus : A Deo facta sunt ista.
5 Recordatus sum somnii quod videram, hc eadem significantis : nec eorum quidquam irritum fuit.
6 Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit : Esther est quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam.
7 Duo autem dracones : ego sum, et Aman.
8 Gentes, qu convenerant : hi sunt, qui conati sunt delere nomen Judorum.
9 Gens autem mea Isral est, qu clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum : liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter gentes :
10 et duas sortes esse prcepit, unam populi Dei, et alteram cunctarum gentium.
11 Venitque utraque sors in statutum ex illo jam tempore diem coram Deo universis gentibus :
12 et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est hreditatis su.
13 Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima et quintadecima die ejusdem mensis, cum omni studio et gaudio, in unum ctum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Isral.