1 Morabatur autem eo tempore in aula regis cum Bagatha et Thara eunuchis regis, qui janitores erant palatii.
2 Cumque intellexisset cogitationes eorum, et curas diligentius pervidisset, didicit quod conarentur in regem Artaxerxem manus mittere, et nuntiavit super eo regi.
3 Qui de utroque, habita qustione, confessos jussit duci ad mortem.
4 Rex autem quod gestum erat, scripsit in commentariis : sed et Mardochus rei memoriam litteris tradidit.
5 Prcepitque ei rex, ut in aula palatii moraretur, datis ei pro delatione muneribus.
6 Aman vero filius Amadathi Bugus erat gloriosissimus coram rege, et voluit nocere Mardocho et populo ejus pro duobus eunuchis regis qui fuerant interfecti. Et diripuerunt bona, vel substantias eorum. Epistol autem hoc exemplar fuit.