1 Post hc rex Assuerus exaltavit Aman filium Amadathi, qui erat de stirpe Agag : et posuit solium ejus super omnes principes quos habebat.
2 Cunctique servi regis, qui in foribus palatii versabantur, flectebant genua, et adorabant Aman : sic enim prceperat eis imperator : solus Mardochus non flectebat genu, neque adorabat eum.
3 Cui dixerunt pueri regis, qui ad fores palatii prsidebant : Cur prter ceteros non observas mandatum regis ?
4 Cumque hoc crebrius dicerent, et ille nollet audire, nuntiaverunt Aman, scire cupientes utrum perseveraret in sententia : dixerat enim eis se esse Judum.
5 Quod cum audisset Aman, et experimento probasset quod Mardochus non flecteret sibi genu, nec se adoraret, iratus est valde,
6 et pro nihilo duxit in unum Mardochum mittere manus suas : audierat enim quod esset gentis Jud ; magisque voluit omnem Judorum, qui erant in regno Assueri, perdere nationem.
7 Mense primo (cujus vocabulum est Nisan), anno duodecimo regni Assueri, missa est sors in urnam, qu hebraice dicitur phur, coram Aman, quo die et quo mense gens Judorum deberet interfici : et exivit mensis duodecimus, qui vocatur Adar.
8 Dixitque Aman regi Assuero : Est populus per omnes provincias regni tui dispersus, et a se mutuo separatus, novis utens legibus et cremoniis, insuper et regis scita contemnens : et optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam.
9 Si tibi placet, decerne, ut pereat, et decem millia talentorum appendam arcariis gaz tu.
10 Tulit ergo rex annulum, quo utebatur, de manu sua, et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag, hosti Judorum,
11 dixitque ad eum : Argentum, quod tu polliceris, tuum sit ; de populo age quod tibi placet.
12 Vocatique sunt scrib regis mense primo Nisan, tertiadecima die ejusdem mensis : et scriptum est, ut jusserat Aman, ad omnes satrapas regis, et judices provinciarum, diversarumque gentium, ut quque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Assueri : et litter signat ipsius annulo
13 miss sunt per cursores regis ad universas provincias, ut occiderent atque delerent omnes Judos, a puero usque ad senem, parvulos et mulieres, uno die, hoc est tertiodecimo mensis duodecimi, qui vocatur Adar ; et bona eorum diriperent.
14 Summa autem epistolarum hc fuit, ut omnes provinci scirent, et pararent se ad prdictam diem.
15 Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere. Statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium, et cunctis Judis, qui in urbe erant, flentibus.