1 Igitur duodecimi mensis, quem Adar vocari ante jam diximus, tertiadecima die, quando cunctis Judis interfectio parabatur, et hostes eorum inhiabant sanguini, versa vice Judi superiores esse cperunt, et se de adversariis vindicare.
2 Congregatique sunt per singulas civitates, oppida, et loca, ut extenderent manum contra inimicos, et persecutores suos. Nullusque ausus est resistere, eo quod omnes populos magnitudinis eorum formido penetrarat.
3 Nam et provinciarum judices, et duces, et procuratores, omnisque dignitas qu singulis locis ac operibus prerat, extollebant Judos timore Mardochi,
4 quem principem esse palatii, et plurimum posse cognoverant : fama quoque nominis ejus crescebat quotidie, et per cunctorum ora volitabat.
5 Itaque percusserunt Judi inimicos suos plaga magna, et occiderunt eos, reddentes eis quod sibi paraverant facere :
6 in tantum ut etiam in Susan quingentos viros interficerent, extra decem filios Aman Agagit hostis Judorum : quorum ista sunt nomina :
7 Pharsandatha, et Delphon, et Esphatha,
8 et Phoratha, et Adalia, et Aridatha,
9 et Phermesta, et Arisai, et Aridai, et Jezatha.
10 Quos cum occidissent, prdas de substantiis eorum tangere noluerunt.
11 Statimque numerus eorum, qui occisi erant in Susan, ad regem relatus est.
12 Qui dixit regin : In urbe Susan interfecerunt Judi quingentos viros, et alios decem filios Aman : quantam putas eos exercere cdem in universis provinciis ? quid ultra postulas, et quid vis ut fieri jubeam ?
13 Cui illa respondit : Si regi placet, detur potestas Judis, ut sicut fecerunt hodie in Susan, sic et cras faciant, et decem filii Aman in patibulis suspendantur.
14 Prcepitque rex ut ita fieret. Statimque in Susan pependit edictum, et decem filii Aman suspensi sunt.
15 Congregatis Judis quartadecima die mensis Adar, interfecti sunt in Susan trecenti viri : nec eorum ab illis direpta substantia est.
16 Sed et per omnes provincias qu ditioni regis subjacebant, pro animabus suis steterunt Judi, interfectis hostibus ac persecutoribus suis : in tantum ut septuaginta quinque millia occisorum implerentur, et nullus de substantiis eorum quidquam contingeret.
17 Dies autem tertiusdecimus mensis Adar primus apud omnes interfectionis fuit, et quartadecima die cdere desierunt. Quem constituerunt esse solemnem, ut in eo omni tempore deinceps vacarent epulis, gaudio, atque conviviis.
18 At hi, qui in urbe Susan cdem exercuerant, tertiodecimo et quartodecimo die ejusdem mensis in cde versati sunt : quintodecimo autem die percutere desierunt. Et idcirco eumdem diem constituerunt solemnem epularum atque ltiti.
19 Hi vero Judi, qui in oppidis non muratis ac villis morabantur, quartumdecimum diem mensis Adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita ut exultent in eo, et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum.
20 Scripsit itaque Mardochus omnia hc, et litteris comprehensa misit ad Judos qui in omnibus regis provinciis morabantur, tam in vicino positis, quam procul,
21 ut quartamdecimam et quintamdecimam diem mensis Adar pro festis susciperent, et revertente semper anno solemni celebrarent honore :
22 quia in ipsis diebus se ulti sunt Judi de inimicis suis, et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sunt, essentque dies isti epularum atque ltiti, et mitterent sibi invicem ciborum partes, et pauperibus munuscula largirentur.
23 Susceperuntque Judi in solemnem ritum cuncta qu eo tempore facere cperant, et qu Mardochus litteris facienda mandaverat.
24 Aman enim, filius Amadathi stirpis Agag, hostis et adversarius Judorum, cogitavit contra eos malum, ut occideret illos atque deleret : et misit phur, quod nostra lingua vertitur in sortem.
25 Et postea ingressa est Esther ad regem, obsecrans ut conatus ejus litteris regis irriti fierent, et malum quod contra Judos cogitaverat, reverteretur in caput ejus. Denique et ipsum et filios ejus affixerunt cruci,
26 atque ex illo tempore dies isti appellati sunt phurim, id est sortium : eo quod phur, id est sors, in urnam missa fuerit. Et cuncta qu gesta sunt, epistol, id est, libri hujus volumine, continentur :
27 quque sustinuerunt, et qu deinceps immutata sunt, susceperunt Judi super se et semen suum, et super cunctos qui religioni eorum voluerunt copulari, ut nulli liceat duos hos dies absque solemnitate transigere, quos scriptura testatur, et certa expetunt tempora, annis sibi jugiter succedentibus.
28 Isti sunt dies, quos nulla umquam delebit oblivio, et per singulas generationes cunct in toto orbe provinci celebrabunt : nec est ulla civitas, in qua dies phurim, id est sortium, non observentur a Judis, et ab eorum progenie, qu his cremoniis obligata est.
29 Scripseruntque Esther regina filia Abihail, et Mardochus Judus, etiam secundam epistolam, ut omni studio dies ista solemnis sanciretur in posterum :
30 et miserunt ad omnes Judos qui in centum viginti septem provinciis regis Assueri versabantur, ut haberent pacem, et susciperent veritatem,
31 observantes dies sortium, et suo tempore cum gaudio celebrarent : sicut constituerant Mardochus et Esther, et illi observanda susceperunt a se, et a semine suo, jejunia, et clamores, et sortium dies,
32 et omnia qu libri hujus, qui vocatur Esther, historia continentur.