20 Scripsit itaque Mardochus omnia hc, et litteris comprehensa misit ad Judos qui in omnibus regis provinciis morabantur, tam in vicino positis, quam procul,
21 ut quartamdecimam et quintamdecimam diem mensis Adar pro festis susciperent, et revertente semper anno solemni celebrarent honore :
22 quia in ipsis diebus se ulti sunt Judi de inimicis suis, et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sunt, essentque dies isti epularum atque ltiti, et mitterent sibi invicem ciborum partes, et pauperibus munuscula largirentur.
23 Susceperuntque Judi in solemnem ritum cuncta qu eo tempore facere cperant, et qu Mardochus litteris facienda mandaverat.
24 Aman enim, filius Amadathi stirpis Agag, hostis et adversarius Judorum, cogitavit contra eos malum, ut occideret illos atque deleret : et misit phur, quod nostra lingua vertitur in sortem.
25 Et postea ingressa est Esther ad regem, obsecrans ut conatus ejus litteris regis irriti fierent, et malum quod contra Judos cogitaverat, reverteretur in caput ejus. Denique et ipsum et filios ejus affixerunt cruci,
26 atque ex illo tempore dies isti appellati sunt phurim, id est sortium : eo quod phur, id est sors, in urnam missa fuerit. Et cuncta qu gesta sunt, epistol, id est, libri hujus volumine, continentur :
27 quque sustinuerunt, et qu deinceps immutata sunt, susceperunt Judi super se et semen suum, et super cunctos qui religioni eorum voluerunt copulari, ut nulli liceat duos hos dies absque solemnitate transigere, quos scriptura testatur, et certa expetunt tempora, annis sibi jugiter succedentibus.
28 Isti sunt dies, quos nulla umquam delebit oblivio, et per singulas generationes cunct in toto orbe provinci celebrabunt : nec est ulla civitas, in qua dies phurim, id est sortium, non observentur a Judis, et ab eorum progenie, qu his cremoniis obligata est.
29 Scripseruntque Esther regina filia Abihail, et Mardochus Judus, etiam secundam epistolam, ut omni studio dies ista solemnis sanciretur in posterum :
30 et miserunt ad omnes Judos qui in centum viginti septem provinciis regis Assueri versabantur, ut haberent pacem, et susciperent veritatem,
31 observantes dies sortium, et suo tempore cum gaudio celebrarent : sicut constituerant Mardochus et Esther, et illi observanda susceperunt a se, et a semine suo, jejunia, et clamores, et sortium dies,
32 et omnia qu libri hujus, qui vocatur Esther, historia continentur.