1 Et dixit Dominus ad Moysen : Adhuc una plaga tangam Pharaonem et gyptum, et post hc dimittet vos, et exire compellet.
2 Dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo, et mulier a vicina sua, vasa argentea et aurea.
3 Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram gyptiis. Fuitque Moyses vir magnus valde in terra gypti coram servis Pharaonis et omni populo.
4 Et ait : Hc dicit Dominus : Media nocte egrediar in gyptum :
5 et morietur omne primogenitum in terra gyptiorum, a primogenito Pharaonis, qui sedet in solio ejus, usque ad primogenitum ancill qu est ad molam, et omnia primogenita jumentorum.
6 Eritque clamor magnus in universa terra gypti, qualis nec ante fuit, nec postea futurus est.
7 Apud omnes autem filios Isral non mutiet canis ab homine usque ad pecus : ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus gyptios et Isral.
8 Descendentque omnes servi tui isti ad me, et adorabunt me, dicentes : Egredere tu, et omnis populus qui subjectus est tibi : post hc egrediemur.
9 Et exivit a Pharaone iratus nimis. Dixit autem Dominus ad Moysen : Non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra gypti.
10 Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta, qu scripta sunt, coram Pharaone. Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Isral de terra sua.