1 Locutusque est autem Dominus ad Moysen, dicens :
2 Loquere filiis Isral : Reversi castrametentur e regione Phihahiroth, qu est inter Magdalum et mare contra Beelsephon : in conspectu ejus castra ponetis super mare.
3 Dicturusque est Pharao super filiis Isral : Coarctati sunt in terra ; conclusit eos desertum.
4 Et indurabo cor ejus, ac persequetur vos : et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus ; scientque gyptii quia ego sum Dominus. Feceruntque ita.
5 Et nuntiatum est regi gyptiorum quod fugisset populus : immutatumque est cor Pharaonis et servorum ejus super populo, et dixerunt : Quid voluimus facere ut dimitteremus Isral, ne serviret nobis ?
6 Junxit ergo currum, et omnem populum suum assumpsit secum.
7 Tulitque sexcentos currus electos, et quidquid in gypto curruum fuit : et duces totius exercitus.
8 Induravitque Dominus cor Pharaonis regis gypti, et persecutus est filios Isral : at illi egressi sunt in manu excelsa.
9 Cumque persequerentur gyptii vestigia prcedentium, repererunt eos in castris super mare : omnis equitatus et currus Pharaonis, et universus exercitus, erant in Phihahiroth contra Beelsephon.
10 Cumque appropinquasset Pharao, levantes filii Isral oculos, viderunt gyptios post se, et timuerunt valde : clamaveruntque ad Dominum,
11 et dixerunt ad Moysen : Forsitan non erant sepulchra in gypto, ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine : quid hoc facere voluisti, ut educeres nos ex gypto ?
12 nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in gypto, dicentes : Recede a nobis, ut serviamus gyptiis ? multo enim melius erat servire eis, quam mori in solitudine.
13 Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : state, et videte magnalia Domini qu facturus est hodie : gyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum.
14 Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis.
15 Dixitque Dominus ad Moysen : Quid clamas ad me ? loquere filiis Isral ut proficiscantur.
16 Tu autem eleva virgam tuam, et extende manum tuam super mare, et divide illud : ut gradiantur filii Isral in medio mari per siccum.
17 Ego autem indurabo cor gyptiorum ut persequantur vos : et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus, et in curribus et in equitibus illius.
18 Et scient gyptii quia ego sum Dominus cum glorificatus fuero in Pharaone, et in curribus atque in equitibus ejus.
19 Tollensque se angelus Dei, qui prcedebat castra Isral, abiit post eos : et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum
20 stetit, inter castra gyptiorum et castra Isral : et erat nubes tenebrosa, et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent.
21 Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum : divisaque est aqua.
22 Et ingressi sunt filii Isral per medium sicci maris : erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et lva.
23 Persequentesque gyptii ingressi sunt post eos, et omnis equitatus Pharaonis, currus ejus et equites per medium maris.
24 Jamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra gyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum,
25 et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Dixerunt ergo gyptii : Fugiamus Isralem : Dominus enim pugnat pro eis contra nos.
26 Et ait Dominus ad Moysen : Extende manum tuam super mare, ut revertantur aqu ad gyptios super currus et equites eorum.
27 Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum : fugientibusque gyptiis occurrerunt aqu, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus.
28 Reversque sunt aqu, et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare : nec unus quidem superfuit ex eis.
29 Filii autem Isral perrexerunt per medium sicci maris, et aqu eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris :
30 liberavitque Dominus in die illa Isral de manu gyptiorum.
31 Et viderunt gyptios mortuos super littus maris, et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos : timuitque populus Dominum, et crediderunt Domino, et Moysi servo ejus.