11 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens :
12 Audivi murmurationes filiorum Isral. Loquere ad eos : Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini panibus : scietisque quod ego sum Dominus Deus vester.
13 Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix, cooperuit castra : mane quoque ros jacuit per circuitum castrorum.
14 Cumque operuisset superficiem terr, apparuit in solitudine minutum, et quasi pilo tusum in similitudinem pruin super terram.
15 Quod cum vidissent filii Isral, dixerunt ad invicem : Manhu ? quod significat : Quid est hoc ? ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses : Iste est panis quem Dominus dedit vobis ad vescendum.