10 arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos : latitudo, cubitum et dimidium : altitudo, cubitum similiter ac semissem.
11 Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris : faciesque supra, coronam auream per circuitum :
12 et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arc angulos : duo circuli sint in latere uno, et duo in altero.
13 Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro.
14 Inducesque per circulos qui sunt in arc lateribus, ut portetur in eis :
15 qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis.
16 Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi.
17 Facies et propitiatorium de auro mundissimo : duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo.
18 Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi.
19 Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero.
20 Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca,
21 in qua pones testimonium quod dabo tibi.