1 Moyses autem pascebat oves Jethro soceri sui sacerdotis Madian : cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb.
2 Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi : et videbat quod rubus arderet, et non combureretur.
3 Dixit ergo Moyses : Vadam, et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus.
4 Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait : Moyses, Moyses. Qui respondit : Adsum.
5 At ille : Ne appropies, inquit, huc : solve calceamentum de pedibus tuis : locus enim, in quo stas, terra sancta est.
6 Et ait : Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Abscondit Moyses faciem suam : non enim audebat aspicere contra Deum.
7 Cui ait Dominus : Vidi afflictionem populi mei in gypto, et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui prsunt operibus :
8 et sciens dolorem ejus, descendi ut liberem eum de manibus gyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram qu fluit lacte et melle, ad loca Chanani et Hethi, et Amorrhi, et Pherezi, et Hevi, et Jebusi.
9 Clamor ergo filiorum Isral venit ad me : vidique afflictionem eorum, qua ab gyptiis opprimuntur.
10 Sed veni, et mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum, filios Isral, de gypto.
11 Dixitque Moyses ad Deum : Quis sum ego ut vadam ad Pharaonem, et educam filios Isral de gypto ?
12 Qui dixit ei : Ego ero tecum : et hoc habebis signum, quod miserim te : cum eduxeris populum meum de gypto, immolabis Deo super montem istum.
13 Ait Moyses ad Deum : Ecce ego vadam ad filios Isral, et dicam eis : Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi : Quod est nomen ejus ? quid dicam eis ?
14 Dixit Deus ad Moysen : Ego sum qui sum. Ait : Sic dices filiis Isral : Qui est, misit me ad vos.
15 Dixitque iterum Deus ad Moysen : Hc dices filiis Isral : Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, misit me ad vos : hoc nomen mihi est in ternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem.
16 Vade, et congrega seniores Isral, et dices ad eos : Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, dicens : Visitans visitavi vos : et vidi omnia qu acciderunt vobis in gypto.
17 Et dixi ut educam vos de afflictione gypti in terram Chanani, et Hethi, et Amorrhi, et Pherezi, et Hevi, et Jebusi, ad terram fluentem lacte et melle.
18 Et audient vocem tuam : ingredierisque tu, et seniores Isral, ad regem gypti, et dices ad eum : Dominus Deus Hebrorum vocavit nos : ibimus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro.
19 Sed ego scio quod non dimittet vos rex gypti ut eatis nisi per manum validam.
20 Extendam enim manum meam, et percutiam gyptum in cunctis mirabilibus meis, qu facturus sum in medio eorum : post hc dimittet vos.
21 Daboque gratiam populo huic coram gyptiis : et cum egrediemini, non exibitis vacui :
22 sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita sua, vasa argentea et aurea, ac vestes : ponetisque eas super filios et filias vestras, et spoliabitis gyptum.