11 Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens : Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra gypti, in fortitudine magna, et in manu robusta ?
12 Ne quso dicant gyptii : Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra : quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui.
13 Recordare Abraham, Isaac, et Isral servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum, dicens : Multiplicabo semen vestrum sicut stellas cli ; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper.
14 Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum.