1 Ac deinceps : Prcide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, qu habuerunt tabul quas fregisti.
2 Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis.
3 Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem : boves quoque et oves non pascantur e contra.
4 Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant : et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut prceperat ei Dominus, portans secum tabulas.
5 Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini.
6 Quo transeunte coram eo, ait : Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et mult miserationis, ac verax,
7 qui custodis misericordiam in millia ; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est ; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem.
8 Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans
9 ait : Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim dur cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.
10 Respondit Dominus : Ego inibo pactum videntibus cunctis : signa faciam qu numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum.
11 Observa cuncta qu hodie mando tibi : ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhum, et Chananum, et Hethum, Pherezum quoque, et Hevum, et Jebusum.
12 Cave ne umquam cum habitatoribus terr illius jungas amicitias, qu sint tibi in ruinam :
13 sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide :
14 noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus ; Deus est mulator.
15 Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum : ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulcra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis.
16 Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis : ne, postquam ips fuerint fornicat, fornicari faciant et filios tuos in deos suos.
17 Deos conflatiles non facies tibi.
18 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut prcepi tibi, in tempore mensis novorum : mense enim verni temporis egressus es de gypto.
19 Omne quod aperit vulvam generis maculini, meum erit. De cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit.
20 Primogenitum asini redimes ove : sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes : nec apparebis in conspectu meo vacuus.
21 Sex diebus operaberis ; die septimo cessabis arare et metere.
22 Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tu tritice, et solemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur.
23 Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Isral.
24 Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terr tu, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno.
25 Non immolabis super fermento sanguinem hosti me : neque residebit mane de victima solemnitatis Phase.
26 Primitias frugum terr tu offeres in domo Domini Dei tui. Non coques hdum in lacte matris su.
27 Dixitque Dominus ad Moysen : Scribe tibi verba hc, quibus et tecum et cum Isral pepigi fdus.
28 Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes : panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba fderis decem.
29 Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini.
30 Videntes autem Aaron et filii Isral cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere.
31 Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagog. Et postquam locutus est ad eos,
32 venerunt ad eum etiam omnes filii Isral : quibus prcepit cuncta qu audierat a Domino in monte Sinai.
33 Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam.
34 Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Isral omnia qu sibi fuerant imperata.
35 Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, siquando loquebatur ad eos.