1 Dixitque Dominus ad Moysen : Ecce constitui te Deum Pharaonis : et Aaron frater tuus erit propheta tuus.
2 Tu loqueris ei omnia qu mando tibi : et ille loquetur ad Pharaonem, ut dimittat filios Isral de terra sua.
3 Sed ego indurabo cor ejus, et multiplicabo signa et ostenta mea in terra gypti,
4 et non audiet vos : immittamque manum meam super gyptum, et educam exercitum et populum meum filios Isral de terra gypti per judicia maxima.
5 Et scient gyptii quia ego sum Dominus qui extenderim manum meam super gyptum, et eduxerim filios Isral de medio eorum.
6 Fecit itaque Moyses et Aaron sicut prceperat Dominus : ita egerunt.
7 Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad Pharaonem.
8 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron :
9 Cum dixerit vobis Pharao, Ostendite signa : dices ad Aaron : Tolle virgam tuam, et projice eam coram Pharaone, ac vertetur in colubrum.
10 Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut prceperat Dominus : tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis ejus, qu versa est in colubrum.
11 Vocavit autem Pharao sapientes et maleficos : et fecerunt etiam ipsi per incantationes gyptiacas et arcana qudam similiter.
12 Projeceruntque singuli virgas suas, qu vers sunt in dracones : sed devoravit virga Aaron virgas eorum.
13 Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut prceperat Dominus.
14 Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingravatum est cor Pharaonis : non vult dimittere populum.
15 Vade ad eum mane, ecce egredietur ad aquas : et stabis in occursum ejus super ripam fluminis : et virgam qu conversa est in draconem, tolles in manu tua.
16 Dicesque ad eum : Dominus Deus Hebrorum misit me ad te, dicens : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto : et usque ad prsens audire noluisti.
17 Hc igitur dicit Dominus : In hoc scies quod sim Dominus : ecce percutiam virga, qu in manu mea est, aquam fluminis, et vertetur in sanguinem.
18 Pisces quoque, qui sunt in fluvio, morientur, et computrescent aqu, et affligentur gyptii bibentes aquam fluminis.
19 Dixit quoque Dominus ad Moysen : Dic ad Aaron : Tolle virgam tuam, et extende manum tuam super aquas gypti, et super fluvios eorum, et rivos ac paludes, et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem : et sit cruor in omni terra gypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis.
20 Feceruntque Moyses et Aaron sicut prceperat Dominus : et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharaone et servis ejus : qu versa est in sanguinem.
21 Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt : computruitque fluvius, et non poterant gyptii bibere aquam fluminis, et fuit sanguis in tota terra gypti.
22 Feceruntque similiter malefici gyptiorum incantationibus suis : et induratum est cor Pharaonis, nec audivit eos, sicut prceperat Dominus.
23 Avertitque se, et ingressus est domum suam, nec apposuit cor etiam hac vice.
24 Foderunt autem omnes gyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent : non enim poterant bibere de aqua fluminis.
25 Impletique sunt septem dies, postquam percussit Dominus fluvium.