1 Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingredere ad Pharaonem, et loquere ad eum : Hc dicit Dominus Deus Hebrorum : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.
2 Quod si adhuc renuis, et retines eos,
3 ecce manus mea erit super agros tuos, et super equos, et asinos, et camelos, et boves, et oves, pestis valde gravis.
4 Et faciet Dominus mirabile inter possessiones Isral et possessiones gyptiorum, ut nihil omnino pereat ex eis qu pertinent ad filios Isral.
5 Constituitque Dominus tempus, dicens : Cras faciet Dominus verbum istud in terra.
6 Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die : mortuaque sunt omnia animantia gyptiorum ; de animalibus vero filiorum Isral, nihil omnino periit.
7 Et misit Pharao ad videndum : nec erat quidquam mortuum de his qu possidebat Isral. Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit populum.
8 Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron : Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in clum coram Pharaone.
9 Sitque pulvis super omnem terram gypti : erunt enim in hominibus et jumentis ulcera, et vesic turgentes in universa terra gypti.
10 Tuleruntque cinerem de camino, et steterunt coram Pharaone, et sparsit illum Moyses in clum : factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et jumentis :
11 nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera qu in illis erant, et in omni terra gypti.
12 Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen.
13 Dixitque Dominus ad Moysen : Mane consurge, et sta coram Pharaone, et dices ad eum : Hc dicit Dominus Deus Hebrorum : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.
14 Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum : ut scias quod non sit similis mei in omni terra.
15 Nunc enim extendens manum percutiam te, et populum tuum peste, peribisque de terra.
16 Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra.
17 Adhuc retines populum meum, et non vis dimittere eum ?
18 En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in gypto a die qua fundata est, usque in prsens tempus.
19 Mitte ergo jam nunc, et congrega jumenta tua, et omnia qu habes in agro : homines enim, et jumenta, et universa qu inventa fuerint foris, nec congregata de agris, cecideritque super ea grando, morientur.
20 Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis, facit confugere servos suos et jumenta in domos :
21 qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et jumenta in agris.
22 Et dixit Dominus ad Moysen : Extende manum tuam in clum, ut fiat grando in universa terra gypti super homines, et super jumenta, et super omnem herbam agri in terra gypti.
23 Extenditque Moyses virgam in clum, et Dominus dedit tonitrua, et grandinem, ac discurrentia fulgura super terram : pluitque Dominus grandinem super terram gypti.
24 Et grando et ignis mista pariter ferebantur : tantque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa terra gypti ex quo gens illa condita est.
25 Et percussit grando in omni terra gypti cuncta qu fuerunt in agris, ab homine usque ad jumentum : cunctamque herbam agri percussit grando, et omne lignum regionis confregit.
26 Tantum in terra Gessen, ubi erant filii Isral, grando non cecidit.
27 Misitque Pharao, et vocavit Moysen et Aaron, dicens ad eos : Peccavi etiam nunc : Dominus justus ; ego et populus meus, impii.
28 Orate Dominum ut desinant tonitrua Dei, et grando : ut dimittam vos, et nequaquam hic ultra maneatis.
29 Ait Moyses : Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra :
30 novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum.
31 Linum ergo et hordeum lsum est, eo quod hordeum esset virens, et linum jam folliculos germinaret :
32 triticum autem et far non sunt lsa, quia serotina erant.
33 Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad Dominum : et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra stillavit pluvia super terram.
34 Videns autem Pharao quod cessasset pluvia, et grando, et tonitrua, auxit peccatum :
35 et ingravatum est cor ejus, et servorum illius, et induratum nimis : nec dimisit filios Isral, sicut prceperat Dominus per manum Moysi.