1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
2 Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Isral, dicentes : Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt ?
3 Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit ultra vobis parabola hc in proverbium in Isral.
4 Ecce omnes anim me sunt : ut anima patris, ita et anima filii mea est : anima qu peccaverit, ipsa morietur.
5 Et vir si fuerit justus, et fecerit judicium et justitiam,
6 in montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Isral : et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit :
7 et hominem non contristaverit, pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit : panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento :
8 ad usuram non commodaverit, et amplius non acceperit : ab iniquitate averterit manum suam, et judicium verum fecerit inter virum et virum :
9 in prceptis meis ambulaverit, et judicia mea custodierit, ut faciat veritatem : hic justus est ; vita vivet, ait Dominus Deus.
10 Quod si genuerit filium latronem, effundentem sanguinem, et fecerit unum de istis :
11 et hc quidem omnia non facientem, sed in montibus comedentem, et uxorem proximi sui polluentem :
12 egenum et pauperem contristantem, rapientem rapinas, pignus non reddentem, et ad idola levantem oculos suos, abominationem facientem :
13 ad usuram dantem, et amplius accipientem : numquid vivet ? Non vivet : cum universa hc detestanda fecerit, morte morietur ; sanguis ejus in ipso erit.
14 Quod si genuerit filium, qui videns omnia peccata patris sui qu fecit, timuerit, et non fecerit simile eis :
15 super montes non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Isral, et uxorem proximi sui non violaverit :
16 et virum non contristaverit, pignus non retinuerit, et rapinam non rapuerit : panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento :
17 a pauperis injuria averterit manum suam, usuram et superabundantiam non acceperit, judicia mea fecerit, in prceptis meis ambulaverit : hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet.
18 Pater ejus, quia calumniatus est, et vim fecit fratri, et malum operatus est in medio populi sui, ecce mortuus est in iniquitate sua.
19 Et dicitis : Quare non portavit filius iniquitatem patris ? Videlicet quia filius judicium et justitiam operatus est, omnia prcepta mea custodivit, et fecit illa, vivet vita.
20 Anima qu peccaverit, ipsa morietur : filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii : justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum.
21 Si autem impius egerit pnitentiam ab omnibus peccatis suis qu operatus est, et custodierit omnia prcepta mea, et fecerit judicium et justitiam, vita viet, et non morietur.
22 Omnium iniquitatum ejus quas operatus est, non recordabor : in justitia sua quam operatus est, vivet.
23 Numquid voluntatis me est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat ?
24 Si autem averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius, numquid vivet ? Omnes justiti ejus quas fecerat, non recordabuntur : in prvaricatione qua prvaricatus est, et in peccato suo quod peccavit, in ipsis morietur.
25 Et dixistis : Non est qua via Domini ! Audite ergo, domus Isral : numquid via mea non est qua, et non magis vi vestr prav sunt ?
26 Cum enim averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem, morietur in eis : in injustitia quam operatus est morietur.
27 Et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est, et fecerit judicium et justitiam, ipse animam suam vivificabit :
28 considerans enim, et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est, vita vivet, et non morietur.
29 Et dicunt filii Isral : Non est qua via Domini ! Numquid vi me non sunt qu, domus Isral, et non magis vi vestr prav ?
30 Idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo, domus Isral, ait Dominus Deus. Convertimini, et agite pnitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas.
31 Projicite a vobis omnes prvaricationes vestras in quibus prvaricati estis, et facite vobis cor novum, et spiritum novum : et quare moriemini, domus Isral ?
32 Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus : revertimini, et vivite.