1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
2 Fili hominis, pone faciem tuam contra filios Ammon, et prophetabis de eis.
3 Et dices filiis Ammon : [Audite verbum Domini Dei.Hc dicit Dominus Deus :Pro eo quod dixisti : Euge, euge,super sanctuarium meum, quia pollutum est ;et super terram Isral, quoniam desolata est ;et super domum Juda, quoniam ducti sunt in captivitatem :
4 idcirco ego tradam te filiis orientalibus in hreditatem :et collocabunt caulas suas in te,et ponent in te tentoria sua :ipsi comedent fruges tuas,et ipsi bibent lac tuum.
5 Daboque Rabbath in habitaculum camelorum,et filios Ammon in cubile pecorum :et scietis quia ego Dominus.
6 Quia hc dicit Dominus Deus :Pro eo quod plausisti manu et percussisti pede,et gavisa es ex toto affectu super terram Isral,
7 idcirco ecce ego extendam manum meam super te,et tradam te in direptionem gentium,et interficiam te de populis,et perdam de terris, et conteram :et scies quia ego Dominus.]
8 [Hc dicit Dominus Deus :Pro eo quod dixerunt Moab et Seir :Ecce sicut omnes gentes, domus Juda :
9 idcirco ecce ego aperiam humerum Moab de civitatibus,de civitatibus, inquam, ejus, et de finibus ejus,inclytas terr Bethiesimoth, et Beelmeon, et Cariathaim,
10 filiis orientis cum filiis Ammon,et dabo eam in hreditatem,ut non sit ultra memoria filiorum Ammon in gentibus.
11 Et in Moab faciam judicia,et scient quia ego Dominus.]
12 [Hc dicit Dominus Deus :Pro eo quod fecit Iduma ultionem ut se vindicaret de filiis Juda,peccavitque delinquens,et vindictam expetivit de eis :
13 idcirco hc dicit Dominus Deus :Extendam manum meam super Idumam,et auferam de ea hominem et jumentum,et faciam eam desertam ab austro :et qui sunt in Dedan, gladio cadent.
14 Et dabo ultionem meam super Idumamper manum populi mei Isral :et facient in Edom juxta iram meam et furorem meum,et scient vindictam meam,dicit Dominus Deus.]
15 [Hc dicit Dominus Deus :Pro eo quod fecerunt Palstini vindictam,et ulti se sunt toto animo,interficientes, et implentes inimicitias veteres,
16 propterea hc dicit Dominus Deus :Ecce ego extendam manum meam super Palstinos,et interficiam interfectores,et perdam reliquias maritim regionis,
17 faciamque in eis ultiones magnas,arguens in furore :et scient quia ego Dominus,cum dedero vindictam meam super eos.]