1 Et factum est in anno undecimo, tertio mense, una mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens :
2 Fili hominis, dic Pharaoni regi gypti et populo ejus : [Cui similis factus es in magnitudine tua ?
3 ecce Assur quasi cedrus in Libano,pulcher ramis, et frondibus nemorosus, excelsusque altitudine,et inter condensas frondes elevatum est cacumen ejus.
4 Aqu nutrierunt illum ;abyssus exaltavit illum :flumina ejus manabant in circuitu radicum ejus,et rivos suos emisit ad universa ligna regionis.
5 Propterea elevata est altitudo ejus super omnia ligna regionis,et multiplicata sunt arbusta ejus,et elevati sunt rami ejus pr aquis multis.
6 Cumque extendisset umbram suam,in ramis ejus fecerunt nidos omnia volatilia cli :et sub frondibus ejus genuerunt omnes besti saltuum,et sub umbraculo illius habitabat ctus gentium plurimarum.
7 Eratque pulcherrimus in magnitudine sua,et in dilatatione arbustorum suorum :erat enim radix illius juxta aquas multas.
8 Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei ;abietes non adquaverunt summitatem ejus,et platani non fuerunt qu frondibus illius :omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi,et pulchritudini ejus.
9 Quoniam speciosum feci eum,et multis condensisque frondibus,et mulata sunt eum omnia ligna voluptatisqu erant in paradiso Dei.]
10 [Propterea hc dicit Dominus Deus :Pro eo quod sublimatus est in altitudine,et dedit summitatem suam virentem atque condensam,et elevatum est cor ejus in altitudine sua :
11 tradidi eum in manu fortissimi gentium :faciens faciet ei :juxta impietatem ejus ejeci eum.
12 Et succident eum alieni,et crudelissimi nationum,et projicient eum super montes :et in cunctis convallibus corruent rami ejus,et confringentur arbusta ejus in universis rupibus terr :et recedent de umbraculo ejus omnes populi terr,et relinquent eum.
13 In ruina ejus habitaverunt omnia volatilia cli,et in ramis ejus fuerunt univers besti regionis.
14 Quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum,nec ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa,nec stabunt in sublimitate sua omnia qu irrigantur aquis :quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam,in medio filiorum hominum,ad eos qui descendunt in lacum.
15 Hc dicit Dominus Deus :In die quando descendit ad inferos, induxi luctum :operui eum abysso,et prohibui flumina ejus,et corcui aquas multas :contristatus est super eum Libanus,et omnia ligna agri concussa sunt.
16 A sonitu ruin ejus commovi gentescum deducerem eum ad infernumcum his qui descendebant in lacum :et consolata sunt in terra infimaomnia ligna voluptatis egregia atque prclara in Libano,universa qu irrigabantur aquis.
17 Nam et ipsi cum eo descendent in infernum ad interfectos gladio :et brachium uniuscujusque sedebit sub umbraculo ejusin medio nationum.
18 Cui assimilatus es, o inclyte atque sublimis inter ligna voluptatis ?ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam :in medio incircumcisorum dormies,cum eis qui interfecti sunt gladio :ipse est Pharao, et omnis multitudo ejus,dicit Dominus Deus.]