1 Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea : sic state in Domino, carissimi.
2 Evodiam rogo, et Syntychen deprecor, idipsum sapere in Domino.
3 Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, qu mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vit.
4 Gaudete in Domino semper : iterum dico gaudete.
5 Modestia vestra nota sit omnibus hominibus : Dominus prope est.
6 Nihil solliciti sitis : sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestr innotescant apud Deum.
7 Et pax Dei, qu exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu.
8 De cetero fratres, qucumque sunt vera, qucumque pudica, qucumque justa, qucumque sancta, qucumque amabilia, qucumque bon fam, siqua virtus, siqua laus disciplin, hc cogitate.
9 Qu et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, hc agite : et Deus pacis erit vobiscum.
10 Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis : occupati autem eratis.
11 Non quasi propter penuriam dico : ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.
12 Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum) : et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati.
13 Omnia possum in eo qui me confortat.
14 Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi me.
15 Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli :
16 quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis.
17 Non quia quro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra.
18 Habeo autem omnia, et abundo : repletus sum, acceptis ab Epaphrodito qu misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.
19 Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu.
20 Deo autem et Patri nostro gloria in scula sculorum. Amen.
21 Salutate omnem sanctum in Christo Jesu.
22 Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Csaris domo sunt.
23 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.