1 Deinde post annos quatuordecim, iterum ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito.
2 Ascendi autem secundum revelationem : et contuli cum illis Evangelium, quod prdico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur aliquid esse : ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem.
3 Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentilis, compulsus est circumcidi :
4 sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent.
5 Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos :
6 ab iis autem, qui videbantur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest : Deus personam hominis non accipit) : mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt.
7 Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium prputii, sicut et Petro circumcisionis
8 (qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes) :
9 et cum cognovissent gratiam, qu data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur column esse, dextras dederunt mihi, et Barnab societatis : ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem :
10 tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere.
11 Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat.
12 Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat : cum autem venissent, subtrahebat, et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant.
13 Et simulationi ejus consenserunt ceteri Judi, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem.
14 Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Ceph coram omnibus : Si tu, cum Judus sis, gentiliter vivis, et non judaice : quomodo gentes cogis judaizare ?
15 Nos natura Judi, et non ex gentibus peccatores.
16 Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi : et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis : propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro.
17 Quod si qurentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est ? Absit.
18 Si enim qu destruxi, iterum hc difico : prvaricatorem me constituo.
19 Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam : Christo confixus sum cruci.
20 Vivo autem, jam non ego : vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne : in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.
21 Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est.