6 Sicut scriptum est : Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam :

7 cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrah.

8 Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prnuntiavit Abrah : Quia benedicentur in te omnes gentes.

9 Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham.